39
XXXVIII.
Bonifacius VIII. papa mandat scholastico ecclesiae Olomucensis, ut bona
a monasterio Oslowanensi alienata revocare studeat. Dto. Romae V. Idus
Decembris 1295.
Bonifacius Episcopus, seruus seruorum dei. Dilecto filio... schola-
stico ecclesie Olomucensis, salutem et apostolicam benedictionem. Ad au-
dientiam nostram peruenit, quod tam dilecte in Christo filie ... abbatissa
et conuentus monasterii de Osla Cisterciensis ordinis, Olomucensis diocesis,
quam ille, que in monasterio ipso precesserunt easdem, decimas, terras,
domos, redditus, vineas, ortos, siluas, Grangias, Piscarias, villas, Castra,
Casalia, nemora, maneria, viridaria, pascua, molendina intra iurisdictiones
possessiones, et guedam alia bona ipsius monasterii, datis super hec litte-
ris, confectis exinde publicis instrumentis, factis renunciationibus, iuramen-
tis interpositis et penis adiectis; in grauem eiusdem monasterii lesionem
nonnullis clericis et laicis, aliquibus eorum ad vitam, quibusdam vero ad
non modicum tempus et aliis perpetuo ad firmam, vel sub censu annuo
concesserunt, quorum aliqui super hiis confirmationis litteras in forma com-
muni, dicuntur a sede apostolica impetrasse. Quia vero nostra interest,
super hoc de oportuno remedio prouidere, discretioni tue per apostolica
scripta mandamus, quatinus ea, que de bonis ipsius monasterii per conces-
siones huiusmodi alienata inueneris illicite vel distracta, non obstantibus
litteris, instrumentis, renuntiationibus, penis et confirmationibus supradictis,
ad ius et proprietatem eiusdem monasterii legitime reuocare procures; con-
tradictores per censuram ecclesiasticam appellatione postposita compescendo.
Testes autem, qui fuerint nominati, si se gracia, odio vel timore subtra-
xerint, censura simili appellatione cessante compellas, veritati testimonium
perhibere. Prouiso, ne aliquis extra suam Ciuitatem et diocesim auctori-
tate presentium ad iudicium euocetur, nec procedatur in aliquo contra eum.
Datum Rome apud sanctum Petrum V. Idus Decembris. Pontificatus nostri
anno I.
Ex originali in archivo curiae Brunensis f. O. I. n. 13.