Facsimile view
63
35
marschalcus noster, villam Draseyowiz, gue est de antiguo feudo ecclesie
nostre, olim a predecessoribus nostris, de consensu nostri Olomucensis ca-
pituli, et alias canonice infeudatam, teneret a nobis, et necessitate vrgente,
de consensu nostro ipsam vendere disposuisset, et in aliam transferre per-
sonam cum onere suo, videlicet seruicii consueti ex eodem feudo nobis et
successoribus nostris prestandi. quod erat, vt cum vno dextrario et appa-
ratu bellico iuxta requisitionem nostram uel successoris nostri exinde ser-
uiretur. "Tandem honorabilis vir magister Wencezlaus, plebanus in Hradez,
canonicus Wissegradensis, volens pro se et fratre suo Adam. ac eius
liberis, redimere feudum illud, fauorem nostrum et licenciam a nobis, et a
capitulo nostro Olomucensi assensum obtinuit, et dictum feudum pro sua
pecunia comparauit, sibi et fratri suo predicto, et heredibus eius masculis
profuturum. Nos igitur personam eiusdem magistri Wencezlai sincero
prosequentes affectu, prenotatum feudum ac villam predictam Draseyowiz
cum vniuersis terminis, iuribus, et pertinenciis suis quibuslibet, sibi et fratri
suo prefato et heredibus eiusdem fratris sui masculis legittime descenden-
tibus ab eodem, de expresso consensu nostri capituli Olomucensis, conce-
dimus et eum investiuimus more solitio de eodem. Ita tamen, quod ipse
Wencezlaus uel eius frater dabit annis singulis in recognitionem bonorum
ipsorum canonicis nostris Olomucensibus de manso quolibet mensuram tri-
tici, quemadmodum infeudati ceteri dare tenentur. Et quia sibi graciam
facientes, vt ipse uel frater eius, non cum dextrario, sed cum spadone
seruire teneantur ex eo, hoc ex speciali fauoris beniuolentia adicimus, quod
a data presencium per quadriennium sibi seu fratri suo huiusmodi debitum
nobis seruicium relaxamus. "Testes huius rei sunt fratres nostri. Budyz-
laus decanus. Cyrus prepositus. Fridericus archidiaconus. Johannes sco-
lasticus ecclesie nostre et ceteri canonici, qui presentes fuerunt. Item mi-
lites Woluramus de vrenspiz. Ratmyrus de vgezd. Andreas frater
Sobehirdonis. Item famuli Stephanus de Jernowiz. Franko de Modriz.
Johannes Saxo de Cremsyr. et alii quam plurimi fide digni. In cuius rei
robur perpetuo valiturum, presentes litteras sibi dari fecimus, sigilli nestri
et capituli munimine roboratas. Datum in Olomunz. Anno domini. mil-
lesimo. ducentesimo. nonagesimo quinto. Pridie kalendas Octobris.
Sig. avulsa. Ex orig. in arch. capituli Olomuc.
5*