34
dictam vendicionem et resignacionem, factam legitime et publicatam coram
nobis, ratam habentes, prefato Hartmano et Mecze vidue cum suis posteris
et heredibus memoratam aduocaciam de Vrienwalde, ciuitate et uilla, cum
omnibus suis pertinenciis, sicut superius est expressum, iure hereditario
possidendam perpetue et tenendam tradimus, et ipsos per capucium nostrum
presencialiter inuestimus de eadem, ita tamen, quod nobis et successoribus
nostris predicta dimidia marca auri et alia, que de iudiciis poterunt pro-
uenire, annis singulis persoluantur. In cuius rei testimonium et euidenciam
pleniorem presentes litteras nostro sigillo fecimus communiri. Actum et
datum Nise, pridie idus Julii, anno domini millesimo CCXC quinto, presen-
üibus hiis dominis: Stephano Nisensi, Rudolfo de Czeginhals, Laurencio
de Calcow, ecclesiarum rectoribus. 'Theodrico milite, fratre nostro. Johanne
dicto Sonecro. Arnoldo et Stanislao, capellanis et notariis nostris, Jacobo
de Cunczindorf et 'Thamaro.
Tschoppe u. Stenzl Urkundensammlung p. 426. — Grundb. des Fürstenthums
Neisse aus dem XIV. Jahrhdte.
XXXIII.
MTheodoricus, episcopus Olomucensis, confirmat monasterio Tišnovicensi
„ eplscop ,
jus patronatus ecclesiae S. Petri Brunnae. Datum in Modericz in die
S. Michaelis. 1295.
Codex Ms. Tiśnow. in Museo Morav.
XXXIV.
Theodericus, episcopus Olomucensis, concedit facultatem Sobéhrdo de Ho-
lesow, marschalco suo, feudum in Draxowic vendendi Wenceslao, canonico
Wissehradensi et fratri ejus Adam. Dto. in Olomuc. pridie Kalend.
Octobris. 1295.
In nomine domini amen. Nos "Theodericus, dei gracia Olomucensis
episcopus, tenore presencium protestamur et notum facimus vniuersis, pre-
sentes literas inspecturis. quod cum dilectus Sobehyrdus de Holyssow,