Facsimile view
63
28
XXVII.
Bonifacius VII. confirmat. privilegia monasterii Biewnowiensis, praeposi-
turae Policz, Raygrad et Braunow. Dto. Romae VI. Idus Aprilis.
1295.
Bonifacius episcopus seruus seruorum dei. Dilectis filiis ... abbati
et conuentui monasterii Brewnouiensis prope Pragam ordinis sancti Bene-
dicti salutem et apostolicam benedictionem. | Honestis et humilibus suppli-
cum uotis libenter annuimus, illaque fauoribus prosequimur oportunis. Sane
petitio pro parte vestra nobis nuper exhibita continebat, quod in Reygrad,
in Policz et in Braunow prepositure alias prioribus nuncupate dicti ordinis
Pragensis et Olomucensis diocesis fuerunt prout sunt eidem vestro mona-
sterio et abbati ipsius monasterii pro tempore existenti pleno iure subiecte,
consueueruntque regi et gubernari, ac de presenti reguntur et guber-
nantur per monachos vestri monasterii , quodque abbas dicti vestri mona-
sterii, qui est pro tempore, prepositos et priores prepositurarum et priora-
iuum predictorum, ac vicarios, qui pro tempore in preposituris seu priora-
tibus supradictis deseruiunt, qui quidem vicarii monachi duntaxat dicti
monasterii esse consueuerunt, pro solo nutu et libera voluntate instituit et
destituit, ac instituere et desütuere consueuit a tempore, cujus contrarii
memoria non existit. Quare pro parte vestra nobis fuit humiliter suppli-
catum, ut premissa auctoritate apostolica confirmare de benignitate aposto-
lica dignaremur. Nos igitur huiusmodi supplicationibus inclinati, premissa
auctoritate apostolica tenore presentium confirmamus, et presentis scripti
patrocinio communimus. Nulli ergo omnino hominum liceat, hanc paginam
nostre confirmationis et communitionis infringere, vel ei ausu temerario
contraire. Si quis autem hoc attemptare presumpserit, indignationem omni-
potentis dei et beatorum Petri et Pauli apostolorum eius se nouerit incur-
surum. Datum Rome apud sanctum Petrum VI. Idus Aprilis pontificatus
nostri anno secundo.
E copia vidimata in archivo Rayhradensi.