EN | ES |

Facsimile view

359


< Page >

or

10

30

10

138 . Mai 14.

domino abbati Sancti Michaelis, semota clausula ex certa sciencia et cum clausula ,sine prejudicio juris quesiti'.

46. Super supplicacione Nicolai Steinmetzer et Else Pinchers in- colarum opidi Aquensis Leodiensis diocesis, qui dudum ignorantes ali- quod impedimentum matrimonium inter se legitime contraxerunt et in- simul per longa tempora tamquam vir et uxor cohabitarunt, licet postea per certos eimulos diffamarentur super cognatione spirituali ex eo, quod dicta Elsa eidem Nicolao quendam puerum de sacro fonte ante tempora levaverit, super qua tamen se mediis juramentis eis delatis purgarunt et adhuc sunt parati jurare, quod penitus ignorant, petentes committi do- minis preposito ecclesie sancti Adalberti Aquensis aut decano ejusdem vel decano ecclesie beate Marie ejusdem opidi, ut, si nullum impedi- mentum reppererit existere, ipsos ad solemnizationem matrimonii proce- dere mandet, si vero.a casu impedimentum reppererit, cum eis dispen- set attenta ignorancia et diutina cohabitacione etc.: concordant omnes deputaciones, quod committatur alteri predictorum, qui se informet, ut petitur, et, si nullum impedimentum inter eos fore reppereril, eos ad solemnizationem matrimonii procedere permittat et mandet, ut petitur; si vero in cognacione spirituali reppererit, propter scandala dispenset, ut ei videbitur, ejus consciencia onerata. Illa de communibus addit, quod, si impedimentum reppererit, remittatur ad deputacionem.

41. Super supplicacione prepositi decani et capituli ecclesie sanc- torum Michaelis et Petri Argentinensis, qui alias ad instanciam cujusdam canonici in vim cujusdam sequestri moniti hujusmodi sequestrum viola- runt et penas, ut timetur, inciderunt, nichilominüs se divinis inmiscuerunt, non tamen in contemptum clavium, petenciuim propterea eos ad cautelam absolvi rehabilitari et de novo provideri etc.: concordant omnes deputa- ciones, quod adinittatur et admissa est, ut petitur. Due, videlicet de pace et reformatorio, addunt sine prejudicio juris quesiti.

48. Super supplicaeione cujusdam nobilis de militari genere ex utroque parente procreati petentis quandam dispensacionem ad obtinen- dum quandam parrochialem ecclesiam? unacum quadam prepositura sibi concessam perinde valere, acsi in eadem dispensacione verus? valor et qualitates hujusmodi beneficiorum et eciam quod dictam preposituram per mensem et amplius contra constitucionem ,Execrabilis*^! tenuerat expres- sum fuisset, et quod litteras desuper cum premissorum expressione ex-

2) fehlt in der Vorlage. v) Vorl. verum valorem.

* Die bekannie Bulle Johanns XXII. vom 19. November 1317. Vgl. Extra-

vagantes Johannis XXII. tit. 3 cap. un. (Corpus juris canonici ed. Friedberg 2, 1207-1209).



Text viewManuscript line view