10
80
130 Mai 14.
7. Super® supplicacione Johannis de Javaloyas magistri majoris
studii Cesaraugustani, in artibus et medicina magistri et qui per longa
tempora in studio Ylerdensi ordinarie philosophiam legit, petentis, ut ipse
certos duodecim bacallarios de dicto studio idoneos in magistros in arti-
bus creare possit etc.: concordant tres sacre deputaciones, quod admitta-
tur et admissa est, ut petitur, dum tamen creandi alias sint sufficientes.
Due, scilicet de fide et de pace, addunt ,assistentibus tainen sibi aliqui-
bus magistris in artibus". Alia vero de.pace ultra hoc addit „sine pre-
judicio jurium diete universitatis Cesaraugustane*, et quarta de reforma-
torio requisita non deliberavit.
8, Super supplicacione domini Petri abbatis et conventus monasterti
sancti Cucufatis Vallensis petenciwm alicui committi, ut, si reppererit que-.
dam beneficia simplicia propter eorum modicum valorem divinis et debitis
in parte carere serviciis, duo tria aut plura ex eis annectet in augmen-
tum divini cultus etc.: concordant tres sacre deputaciones, quod admitta-
tur, ut petitur, vocatis vocandis et committatur alicui nominando in
cancellaria. Quarta de reformatorio committit sub eadem forma ordinario
loci, ejus conscienciam onerando.
9. Super” supplicacione Nicolai Hilteboldi petentis sibi licenciam
concedi dotandi quoddam altare per eum fundatum in capella beate Marie
virginis in den wingarten, reservato sibi jure patronatus et cum deputa-
cione conservatorum etc.: concordant tres deputaciones, quod admittatur,
ut petitur, quoad dotacionem. Quarta de communibus committit eam
ordinario loci, qui supplicanti licenciam concedat, prout sibi videbitur, et
alias ut supra.
. 10. Super supplieacione, in qua petuntur concedi indulgencie pro
reparacione ecclesie sive, monasterii in Olingental parve. Basilee eto.:
concordant omnes sacre deputaciones, quod admittatur, ut petitur, in
forma cancellarie. |
11. Super ® supplicacione Burckardi Fief et Enneline Schriberin
conjugum Basiliensis diocesis petencium весит dispensari, quod ad so-
lemnizacionem matrimonii carnali copula consummati procedere possint,
non obstante quod mater dicti Burchardi prefatam Ennelinam de sacro fonte
levavit, quod tamen est occultum etc.: concordant omnes deputaciones, quod
committatur dominis majoribus penitenciariis, qui dispensent, ut petitur.
12. Super supplicacione villanorum ville filialis in Rittersheim
Basiliensis diocesis petencium 9 alicui committi, ut constito de desolacione®
^) am Rande attende; darunter suspensa. b) am Rande durchgestrichen
solvit; darunter debet. e) am Rande dwrcehgestrichen suspensa; darwnter solvit,
dann conclusa veneris XXVII. maji 1440. 3) in der Vorlage folgt durchgestrichen
ut filinlem capellam hujusmodi in matricem transferri. °) in der Vorlage folgt dicte.