April 26. 27. 29. 109
possit secum assumere unum vel duos assistentes, quos voluerit Et si
a casu non posset personaliter interesse congregacioni 9, tunc primus pre-
latus in ordine pro illa vice presideat loco ejus.
Mercurii XXVII. mensis aprilis M?CCCC" XLm» in sacra deputacione
pro communibus, presidente in eadem domino Johanne de Bachenstein.
Placuit, quod domini deputati per hane deputacionem alias dati pro
supplicacionibus signandis revocentur, ita quod de cetero nullas possint
expedire.
Super? materia archidiaconatus Venetensis vacantis etc. votis scru-
tatis fuit votum primi deliberantis, quod, si domini collatores primo ap-
posuerint manum ad hanc supplicacionem, quod tune remittatur disposicio
hujusmodi beneficii eisdem. Si vero sacre deputaciones ante apposuerint
manum, tunc remittatur et remaneat disposicio ipsa in eisdem. Et ita
votando major pars suppositorum fuit in eodem voto. Et tandem lectis
deliberatis in eadem deputacione, dum hec deliberacio, que fuit ultimo
lecta, legeretur, dominus presidens in omnibus deliberatis et lectis con-
clusit, licet ex toto non fuerit lecta hujusmodi deliberacio.
In facto fratris Minorwm, qui alias per dominum cardinalem trans-
latus fuit ad ordinem sancti Benedicti, petentis confirmacionem eto., fuit
et 9 remansit? in suspenso et in deliberando et dedit deputatos, videlicet
priorem Paterniaei et Nicolaum de Petrisalbis, ad avisandum alias depu-
taciones, ut avertant, quid fiendum pro honore sacri concilii.
Fuit concessa conservatosia pro domino abbate sancti Cucufatis ad
viginti annos in forma.
Suspensa et revocata fuit deliberacio alias facta super supplicacione,
in qua petitur concedi indulgencias pro ecclesia parrochiali in Cellis
Salzeburgensis diocesis, et fuit eciam deliberatum, quod nullo modo con-
cedantur in futurum pro eadem. Et ad avisandum alias deputaciones
deputati fuerunt domini prior Paterniaci et Nicolaus de Petrisalbis.
In facto magistri Thome Rode et Henningi deputacio remansit in
primo deliberatis !.
Veneris XXIX. mensis aprilis anno etc. XL? in generali congre-
gacione, presidente in eadem reverendissimo domino archiepiscopo Taren-
tasiensi, assistentibus sibi Vicensi, Vercellensi, Aquensi, Cortonensi, Ypo-
nensi episcopis, Civitatensi et Segobricensi electis, abbatibus Sancti
*) Vorl. congregacione. b) am Rande Venetensis archiliaconatus. ©) fehlt
in der Vorlage. d) steht über der Zeile.
! Vgl. S. 104 Z. 5 ff.
10
20
3U