EN | ES |

Facsimile view

359


< Page >

April 16. 18. 103

Datum et lectum fuit unum avisamentum de satisfaciendo credi- toribus sacri concilii.

Super avisamento supra! memorato, videlicet de satisfaciendo omni- bus et singulis creditoribus sacri concilii et precipue civibus Avinionen- sibus, et quod super hoc dentur deputati de qualibet deputacione, qui modum satisfaciendi, ut prefertur, habeant avisare, et quod desuper de- cretum concipiant, ita quod sub bulla sacri concilii expediatur etc., votis aliquibus desuper scrutatis placuit hujusmodi avisamentum unacum addi- cionibus sacre deputacionis pacis desuper factis, salvo quod deputati non habeant potestatem diffiniendi nec quittandi sed compota debitorum audiendi et referendi et quod minor pars eorundem deputatorum possit audire et examinare, sic tamen quod omnes vocentur. Item quod pecunie, que exigentur, ponantur in loco securo habeantque ipsi deputati potesta- tem eligendi judices procuratores notarios et sollicitatores et quoscunque alios officiarios ad hoc necessarios cum omnimoda potestate faciendi omnia ila, sine quibus hujusmodi negocium expediri non possit, non obstante quacunque diffinicione alias in contrarium forsan facta. Et sic dominus presidens conclusit. Post tamen hujusmodi conclusionem dominus prepo- situs Carnotensis dixit michi notario, quod volebat votare, ideo quod sus- pendit votum suum ad primam diem, cum non poterat audiri, ut as- serebat, licet michi uon constet.

Faota fuit relacio in materia magistri Thome Rode et domini Hen- ninghi super canonicatu et prebenda Magdeburgensi.

Facta fuit eciam relacio in facto prioratus majoris saneti Poncii Thomeriarum.

Item facta fuit relacio in materia ecclesie in Gusten Coloniensis |

diocesis. Sed in omnibus hiis relacionibus non fuit deliberatum.

Lune XVIII. mensis aprilis anno etc. XL? in sacra deputacione pro communibus, presidente in eadem domino Johanne de Bachenstein.

Super materia abbatie de Rosis Gerundensis diocesis facta relacione per dominum episcopum Vercellensem relatorem ad hoc per eandem de- putacionem datum super supplicacione ambarum parcium votisque scru- tatis placuit, quod casu, quo constiterit legitime de litteris? domini regis Arragonum domine regine et insignis civitatis Barchinonensis scriptis in favorem domini Michaelis provisi per Gabrielem ante ejus suspensionem, antequam supplicacio super gracia ,si neutri^ porrigeretur, quod tunc ob reverenciam et contemplacionem domini regis regine et civitatis pre-

! Vyl. S. 88 Z. 35 ff. * Vgl. S.100 Z. 32 ff.

Qt

10

15

30



Text viewManuscript line view