März 9. 10. | 19
Dominus presidens eidem regraciatus fuit de zelo, quem gerebat ad
sanctissimum dominiun nostrum. et ad hanc materiam et quod hec depu-
tacio deliberaret, prout spiritus sanctus eidem ministraret, eidem compla-
cendo, quantum sibi foret possibile.
Et quia longi fuerunt sermones in hac onateria, nequaquam fuit
super aliqua materia deliberatum pro illa die.
Deputacio.
Jovis X. mensis marcii auni etc, XL"! in sacra deputacione pro
communibus.
Ad sacram deputacionem accesserunt domini aimbassiatores sacre
deputacionis reformatorii intimantes deliberacionem dicte deputacionis re-
formatorii super materia provisionis domino nostro faciende captatam cum
motivis et racionibus, que eandem deputacionem moverint? ad hujus-
modi deliberacionem (quam legit magister Martinus notarius diète depu-
tacionis), supplicantes iidem ambassiatores, ut hec deputacio velit con-
currere cum predicta deliberacione. Fuit eis responsum per dominum
presidentem, quod sacra hec deputacio deliberabit, prout Deus ministra-
verit et melius poterunt.
Successive! venerunt ad sacram deputacionem magister Johannes
Puleripatris, Dionisius Sabrenaix et Egidius Caniveti, ambassiatores alme
universitatis Parisiensis, narrantes, quod, cum materia provisionis pape
faciende curreret per sacras deputaciones, ipsi haberent exhibere certam
supplicacionem nomine dicte universitatis. Quam et facto exhibuerunt?
in forma, que sequitur:
„Supplicant oratores universitatis studii Parisiensis, quatenus hac
die sacra deputacio dignetur deliberare super articulis sequentibus.
Primo quod attentis meritis et obsequiis christianissimi regni Fran-
corum, que ecclesie sacrosancte superioribus temporibus contulit, et cala-
mitatibus, quibus nune proch dolor nimium comprimitur, liberum maneat
et inane? a subsidio, quod nunc per sacrum concilium imponi disponitur,
donec eidem pax et tranquillitas, que domino auxiliante in eodem brevi
speratur affutura, contigerit.
Item si nimium grave dicte deputacioni videretur predictum arti-
culum amplecti, dignetur saltim hec sacra deputacio differre suam deli-
beracionem ac hujus rei ulteriorem prosecucionem, donec responsio habeatur
de congregacione ecclesie ejusdem regni de presenti, ut creditur, Bituris
congregate 2,
7) Vorl. movit. b) Vorl. exhibuunt. *) Vorl. inmane.
* Zum, Folgenden vergleiche man auch Segovia lib. 16 cap. 19 (Mon. conc. 3,
471 Z. 8 ff). | ") Vgl. Du Fresne de Beaucourt, Histoire de Charles VII. 3, 371 fff.
« 0
10
15
20
30
40