-1
-1
Marz 6-8.
cionem, presentibus magistris Erardo Rousselli et Martino Oelbeck notariis
sacri concilii sociis.
Lune sequenti fuit festum sancti Thome de Aquino et fuit missa
ob honorem ejusdem in ecclesia fratrum Minorum Basiliensium et prop-
terea non fuerunt tente deputaciones.
Hac? die intravi domum novam.
Martis VIII. marcii anno ete. XL™° in sacra deputacione pro com-
munibus, presidente domino Augüstino de Insula.
Super materia provisionis faciende sanctissimo domino nostro Felici
pape V. per dominum presidentem dicte deputacionis introducta votis
scrutatis placuit, quod beneficia non excedencia quinque marcas argenti
deductis oneribus non comprehendantur quoad nacionem Germanicam,
quo vero ad alias naciones beneficia non excedencia viginti quatuor libras
Turonenses parvas de beneficiis curatis, de beneficiis autem non curatis
non excedencia duodecim libras similes, deductis eciam oneribus, non com-
prehendantur. Ft pro modo providendi circa exactionem et collectionem
emolumentorum provisionis hujusmodi et quod non committantur fraudes
nec trahatur hec provisio in consequenciam quodque non derogetur de-
eretis hujus sacri concilii etc., dentur de qualibet deputacione quatuor
notabiles deputati cum omnimoda potestate expediendi absque aliquali
relacione desuper facienda.
Instante reverendissimo domino cardinali Arelatensi presidente hujus
sacri concilii, qui dixit sibi fuisse scriptum ex parte domini nostri pape
Felicis Vt! etc., placuit, quod terminus assignatus eidem domino nostro
pape veniendi ad hanc civitatem Basiliensem, qui erit XV. hujus mensis
marcii!, prorogetur et prorogatus fuit usque ad per totum mensem aprilis
proxime futurum.
Preterea dixit idem dominus cardinalis, quod multi obloquebantur
de persona sua ratione officii vicecancellariatus, videlicet de certis com-
missionibus et aliis ipsum officium concernentibus expeditis per eum,
quodque ea, que fecit, bono zelo et prout sibi visum fuit, prout melius
et sanctius potuit, expedivit, licet non potuerit unicuique complacere in
justicia ministranda. ^ Unde supplicavit eandem sacram deputacionem,
quod, si aliqua sinistra de eo continuarentur vel male dicerentur, statum
et honorem suum habere dignarentur recommissos etc. Preterea idem
a) diese Notiz steht auf dem oberen Rande von fol. 508%, ist mit etwas hellerer
Tiule geschrieben und scheint von Hüglin erst nachträglich gemacht zu sein.
' Vgl. S. 44 Z. 37 ff.
10
15
20
25
35