EN | ES |

Facsimile view

359


< Page >

10

30

76 Marz 5. 6.

tacioni representandi et super illa melius et maturius deliberetur. Ft ad rogandum alias deputaciones, ut ad idem concurrant, deputati fuerunt dominus Johannes de Bachenstein archidiaconus Zagrabiensis et preceptor Clavacii ordinis sancti Antonii.

Super avisamento dominorum de duodecim lecto in sacra deputa- cione, videlicet de adhibendo fidem litteris dominorum prelatorum suis sigillis sigillatis super collacione beneficiorum ete., votis scrutatis placuit majori parti, quod conclusio alias! super simili materia in eadem depu- tacione captata, in effectum videlicet quod de cetero nulla fides debeat adhiberi litteris prelatorum hujusmodi, nisi subscriptis manu notarii pubiici jurati et testibus adhibitis etc., habeat cursum et in generali congregacione concludatur. Duo tamen ex suppositis dicte deputacionis vota sua super dicto avisamento suspenderunt. Tandem votis singulorum exquisitis, quia dictus dominus presidens per magistrum JoAanuuem de Rocapetri, locumtenentem domini promotoris dicte deputacionis, requisitus concludere distulit et similiter ceteri prelati priores in ordine requisiti concludere distulerunt, magister Johannes Pulcripatris tunc in ordine suc- cedens requisitus a majori parte deliberancium vice et nomine dicte de- putacionis conclusit. Post hec prefatus dominus Augustinus presidens dixit, quod in hiis, in quibus illi duo vota sua suspenderant, non conclu- debat, sed in aliis juxta ordinaciones sacri concilii conclusit.

Super secundo eorundem dominorum duodecim avisamento, videlicet quod mandetur dominis deputatis de formis super commendis, pluralitate beneficiorum et aliis reformacionem concernentibus concipiendis, ut ipsas formas concipiant et dominis duodecim sub pena prestiti juramenti ex- hibeant etc., placuit avisamentum et conclusum fuit.

Placuit eciam instantibus dominis promotoribus, quod concedatur confessionale in forma consueta incorporatis sacri concilii cum sacrorum ministracione in forma hinc ad octavas pasce?.

Dominica? VI. mensis marcii anno etc. XL'^ coram reverendissimo domino cardinali Arelatensi comparens in ecclesia Basiliensi Johannes Fabri de Vach Maguntinensis diocesis, premissa per eum abjuracione conventiculi Florentini et Ferrariensis et recognito hoo concilio Basiliensi pro vero concilio et domino Felice V^ pro vero papa, peciit eum absolvi rehabilitari et sibi provideri de novo etc. Quiquidem dominus Arelaten- sis eum absolvit, rehabilitavit, de novo providit sine prejudicio juris quesiti, ex eo quod fuit Florentie et in curia Gabrielis post ejus priva-

=) am Rande abjuracio.

* Am 18. Januar. Vyl. 8.22 Z. 30 ff., auch S. 35 Z. 25 ff. ? 3. April.



Text viewManuscript line view