EN | ES |

Facsimile view

359


< Page >

Februar 12. 13. | 63

'

Post hec lecta fuerunt concordata dominorum duodecim super sup- plicacionibus per magistrum Michaelem Galteri notarium.

Deinde dominus Arelatensis presidens et cum eo domini Dertusensis et Basiliensis episcopi et dominus Cristannus de Gretzregine, ambassia- tores saeri concilii dudum ! missi ad dominum nostrum tunc presentes in congregacione, retulerunt et in verbo veritatis attestati sunt, qualiter idem dominus noster Felix papa V. post ipsorum requisicionein consenciit electioni de se facte, papatum acceptavit professionemque et alia, que juxta decreta sacri concilii requirebant, solemniter et publice fecit et manu sua propria subscripsit, ut est moris. Id idem attestatus fuit ma- gister Hugo Barardi promotor concilii. Et id idem attestati fuerunt bene magistri Guillermus de Cruce, Michael Brumen? notarii publici, qui pre- sentes unacum magistris Thoma Chesneloti, Enea de Senis, Radulpho Sapientis et Johanne Alegre presentes fuerunt in premissis. Que sic at- testata domini promotores pecierunt apud acta concilii redigi et instru- menta confici in forma.

Successive lecta fuit per magistrum Erardun: Rousselli forma? que- dam facta pro parte sanctissimi domini nostri in sua acceptacione, per quam expresse consenciebat.

Postea lecte fuerunt certe littere domine regine Arragonum.

Et sic finis congregacionis.

Sabbati XIIL februarii in sacra deputacione pro communibus.

Continuata fuerunt vota super avisamento ultimo per deputatos aptato super provisione facienda sanctissimo domino nostro ete.

In eadem materia magister Johannes Pulcripatris, ambassiator uni- versitatis Parisiensis, post aliqualem collacionem verbalem per eum fac- tam votum suum dedit in scriptis, videlicet conceptum et limitatum super ipso avisamento provisionis per jurisconsultos® dicte universitatis, protestans, quod in aliquam aliam provisionem faciendam non consencie- bat, petens instrumentum. Quodquidem conceptum sive votum ego Ja- cobus legi.

In eadem materia magister Ludolphus Lerten procurator assertus domini Bremensis protestatur, quod non consenciebat in hujusmodi avisa-

a) Vorl. Brunen. b) die Lesart ist unsicher; die Vorlage hat jura mit hochgestelltem tos.

1 Am 3. Dezember 1439. Vgl. Cone. Bas. 6 unter diesem Datum, ferner die oben S. 1 Anm. 2 citierten Stellen. 2 Es ist die im Delret ,, Consolabitur dominus Syon" der 37. Session (vgl. S. 1 Anm. 5) vorgeschriebene Forma consensus, professionis et juramenti prestandi.

9

10

Lo >

30



Text viewManuscript line view