10
o
'
30
40
46 . Januar 30.
Eadem die sabbati post sacras deputaciones tenta fuit congregacio
generalis, presidente in eadem reverendissimo domino cardinali Arelatensi,
assistentibus eidem dominis archiepiscopo Tarentasiensi, Dertusensi, Ver-
cellensi, Taurinensi, Aquensi, Cortonensi, Bellicensi, Grossitano episcopis,
electo Segobricensi, abbatibus Sancti Michaelis, de Clusa, Stamnedei,
Staffarde, Intermoncium, Saneti Mauricii, Sancti Eugendi, sancti Stephani,
Ambroniaci et Chessanie, presentibus dominis Rodulpho de Ridescheżn
auditore camere, Manuele de Gualbis, Johanne de Rene, Marco Bonifilii,
archidiacono Cracoviensi, decano Basiliensi, Petro de Trilhia.
Fuit Jectum per me concordatum infrascriptum :
Concordant omnes sacre deputaciones, quod hodie sabbati XXX
hujus mensis januarii teneatur congregacio generalis pro supplicacionibus
et aliis per dominos duodecim concordatis concludendis et aliis faciendis,
que heri fuerunt omissa.
Super quo conclusit dominus Arelatensis et congregacionem indixit
juxta. concordatum.
Post hec lecte fuerunt littere in materia episcopatus Argentinensis,
scripte per plures nobiles in favorem coeleoti. Quibus lectis auditi fuerunt
advocati et procuratores in eadem materia.
Hincinde medio juramento fuit incorporatus dominus Antonius de
Tosabeciis de Papia archidiaconus et cauonicus Tridentinus nomine pro-
curatorio domini Hartungi prepositi monasterii beate Marie virginis ad
portam clausam alias in Grief canonicorum regularium ' ordinis sancti
Augustini admissus per dominos deputatos.
Deinde instantibus dominis proinotoribus reverendissimus dominus
cardinalis Arelatensis juxta commissionem sacri concilii dominum Lauren-
cium de Stasolat pronunciavit in episcopum Civitatensem, eum preficiendo
et regimen committendo in forma etc. De quibus etc.
Finaliter lecta fuerunt per me Jacobwm concordata infrascripta:
Super? supplicacione magistri Dionisii de Sabrenays et domini
Stephani Ploverii petencium provisionem eis fieri super dampnis passis
occasione suarum capcionumP ! in servicio sacri concilii: concordant
omnes sacre deputaciones, quod provideatur eisdem super pecuniis sacri
concilii receptis aut recipiendis. Et ad hoc deputati sunt pro pace domi-
nus Taurinensis et reddatur indempnis ©, pro fide dominus Visensis, pro
communibus dominus Augwusüisus de Insula, et pro reformatorio dominus
auditor camere.
1) am Rande nichil solverunt. b) Vorl. capcionem. *) das Wort ist
über die Zeile geschrieben; die Lesart ist unsicher.
! Vgl. S. 40 Anm.'4.