10
20
80
40
28 Januar 23.
episcopali neenon capitulo et membris dicte ecclesie etc., item petentis
altare portatile in forma étc.: concordant omnes sacre deputaciones,
quod prima et quarta supplicaciones admittantur et admisse sunt in
forma, ut petitur; secunda vero concessa est ad sex milia de bonis
mobilibus, et tercia, videlicet de conservatoria, concessa est ad viginti
annos, ut petitur.
3. Super supplicacione Johannis ex marchionibus de Romagnano
de nobili genere ex utroque parente procreati in studio Taurinensi
studentis et actu legentis, canonici regularis monasterii sancti Antonii
Viennensis, petentis resignacionem in ipsius ac studii favorem per
Theodericum ex dictis marchionibus fiendam de hospitali beate Marie in
plano Pinorolii admitti et eidem supplicanti conferri ete.: concordant
omnes sacre deputaciones, quod admittatur et admissa est ipsa supplicacio,
ut petitur, donec provisum sibi fuerit de beneficio de ordine sancti
Antonii usque ad summam centum florenorum auri de camera impor-
tante®. Tres, videlicet de communibus, de reformatorio et de fide,
addunt ,dum tamen debite servetur hospitalitas dicti hospitalis*.
4. Super supplicacione Petri de Bonitate canonici Cumani ineorpo-
rati! et presentis, secretarii reverendissimorum dominorum cardinalium
Bononiensis et Cipri, petentis uti privilegiis et antelacionibus dudum? aliis
incorporatis concessis, et hoc quoad acceptacionem dicti canonicatus, non
obstante quod continue per tempus debitum presens non fuit, licet aliunde
in pluribus sacro concilio servivit etc.: concordant omnes sacre deputa-
ciones, quod admittatur et admissa est, ut petitur, sine tamen prejudicio
juris quesiti et incorporatorum presencium.
5. Super supplicacione, in qua petitur resignacionem per Bernar-
dum Caysores septuagenarium® canonicuin Ilerdensem de ecclesia par-
rochiali de villa Fomec Dertusensis diocesis propter ejus senium fiendam
admitti et alicui persone idonee provideri, reservata pensione etc.: con-
cordant tres sacre deputaciones, quod committatur domino Petro Peregrini,
qui resignacionem admittat, reservet et provideat, prout sibi videbitur,
ipsius conscienciam onerando. Due, videlicet de reformatorio® et com-
munibus, addunt ,constito de assertis et dummodo medietatem fructuum
veri valoris non excedat". Quarta, videlicet de reformatorio U, committit
eam ordinario loci modo quo supra.
6. Super supplicacione Francisci Adalperii de Xichis civis Tridentini
ac nobilis Margarete, filie Jacomeli de Strassis de Judicariis, petencium
*) Vorl. importatis. b) Vorl. septuagenarii.. e) sic. 4) sic.
v Der Tag der Inkorporation steht nicht fest. Petrus ist aber schon seit
dem 12. August 1433 als Mitglied des Konzils nachweisbar. Vgl. Conc. Bas. 2,
464 Z. 4 ff. ? Vgl. S. 9 Anm. 1.