10
15
20
25
30
448 November 4. 6.
Fuerunt electi officiales, videlicet:
Pro © presidente venerabilis dominus Johannes de Bachenstein nationis
Germanice, et juravit concludere a majori parte et in forma.
Pro clavigero venerabilis Franciscus de Roma doctor Ytalicus, qui
juravit in forma.
Pro dominis de duodecim continuatus fuit dominus Johannes Grossi
Ytalicus, de novo electi domini Johannes Joubaudi archidiaconus de Media
etc. Gallicus et Nicolaus de Petrisalbis Yspanus.
Pro assessoribus domino auditori camere reverendus pater dominus
episcopus Niciensis et dominus Bartholomeus Cortonensis. doctor.
Venerunt ad sacram deputationem, reverendus pater dominus epi-
scopus Massiliensis et unus abbas 9, ambassiatores sacre deputacionis pacis,
et plures milites et cives consulatus hujus civitatis, qui tam nomine ipsius
deputacionis pacis quam nomine consulatus per organum magistri Kulin !
regraciati sunt huie saere deputacioni de bona deliberacione? facta per
hane sacram deputacionem in materia Minorum petentes, quod ista sacra
deputacio suos vellet dare ambassiatores unacum ipsis ad eundum ad
alias singulas deputaciones, ut eedem cum eadem deliberacione in hujus-
modi materia coneurrere vellent. Quibus responsum est per presidentem,
quod patres vellent taliter deliberare, quod merito contentari deberent,
et quod dignarentur expectare et modicum exire. Posita vero materia
de mittendo vel non et votis singulorum scrutatis placuit, quod non mit-
tatur visis duabus deliberacionibus in hujusmodi materia, prout premit-
titur, captatis. Et facto responso pro parte deputacionis predictis am-
bassiatoribus militibus et civibus de non mittendo missus est ex parte
eorundem ad dictam deputacionem istam idem magister Conradus Kulin
humiliter exorando predictam sacram istam deputacionem, quatenus per-
manere velint et dignentur in hujusmodi ultima deliberacione, videlicet
cum pace eto.
Deputacio.
Die lune VIt* mensis novembris M? ete. XL primo in sacra depu-
tacio pro communibus, presidente in eadem venerabili doctore domino
Dencardo Reymbout in absencia domini Johannis de Bachenstein presi-
dentis hujus deputacionis.
Iterum posita fuit in medium materia fratrum Minorum et de man-
dato domini presidentis legi deliberaciones in hujusmodi materia in hac
sacra deputacione captatas et advisamentum dominorum de duodecim,
a) am Rande presidens. b) Vorl. concludi. ©) Vorl. abas.
! Vgl. S. 217. Amm. 1. ? Vgl. S. 444 2. 5 ff.