Facsimile view
359
Oktober 23. 437
ordinande per reverendissimum in Christo patrem et dominum dominum
cardinalem Vicensem et venerabilem virum dominum Guillermum de
Constancia doctorem deputatos per ipsam sacram deputacionem ad ipsam
concipiendam persuasiones et motiva etc., propter que dicta provisio in
forma, ut jacet in advisamento dictorum deputatorum, pro honore hujus
sacri concilii presertim pro isto tempore non expedit habere progressum.
Ubi vero alio modo non possit fieri, quin? materia ipsa suum habeat
progressum et quod in ea non supersedeatur, extunc, ut sine lesione et
violatione decretorum sacri concilii Basiliensis provideatur et subveniatur
necessitatibus ecclesie et. sanctissimi domini nostri, qui multa habet subire
onera pro restauratione status ecclesie, placuit, quod ipse dominus noster
papa Felix habeat et percipiat fructus primi anni omnium beneficiorum va-
cancium per mortem naturalem etc., si dignitates archiepiscopales etc. exi-
stant, in ditione illustrissimi domini ducis Sabaudie dumtaxat, usque ad
triennium a data conclusionis computandum et non ultra, dum tamen
ipsa beneficia et dignitates taxam viginti quatuor librarum Turonensium
excedant®. Et si medio tempore simul vel successive vacarent ecclesie
archiepiscopales episcopales abbatiales et prioratus etc. in dicta ditione,
dum tamen ipse ecclesie vacent per mortem naturalem, ut prefertur,
ipse sanctissimus dominus noster possit et valeat recipere retinere et ad
suos usus applicare fructus duarum ecclesiarum archiepiscopalium vel
episcopalium duarum abbatiarum et duorum prioratuum etc. conven-
tualium, cujuscunque ordinis existant, quas duxerit eligendas, deductis
oneribus ipsorum ac congrua sustentacione eligendorum et intitulando-
rum secundum decreta hujus sacri concilii. Quo oasu postquam sic
fructus duarum ecclesiarum cathedralium duarum abbatiarum et duorum
prioratuum, ut prefertur, fuerit assecutus, quoad alia beneficia dicta
concessio sit nulla et extincta. Et hec hujusmodi concessio quoad
duas dignitates cathedrales abbaciales et prioratus conventuales duret,
donec et quousque ipse sanctissimus dominus noster notabilem obedien-
ciam vel possessionem majoris partis patrimonii ecclesie habuerit. Quo
adveniente vel altero eorum predicta concessio quoad predictas dignitates
archiepiscopales etc. abbaciales et prioratus etc. sit omnino extincta et
penitus evacuata.
Advisamentum sacre deputacionis fidei
in hae sacra deputacione per ambassiatores
ipsius deputacionis oblatum.
»Àd videndum audiendum? examinandum et exigendum raciones et
compota quorumcunque, qui nomine parte et auctoritate hujus sacri con-
cilii habuerunt administracionem et receptionem quarumeunque peccunia-
^) Vorl. quim. b) Vorl. exedant. ©) Vorl. adiendum.
10
20
25
30
40