EN | ES |

Facsimile view

359


< Page >

April 26. 28. 357

Aliud advisamentum simul oum predicto.

Item? quia cives Avinionenses tam per litteras quam per nuncios multiplieatis vicibus! requisierunt et cotidie requirunt sacrum concilium, ut eis satisfiat de pecuniis per eos sacro concilio in materia reductionis Grecorum mutuatis, et multi rumores tam in hoc sacro concilio quam extra fiant, quod per collectores et alios per sacrum concilium ad colli- gendum pecunias ex indulgenciis et decimis provenientes deputatos tot pecunie collecte sunt, que sufficere debeant ad satisfaciendum Avinionen- sibus et ceteris creditoribus sacri concilii, ad obscurandum igitur óra oblo- quencium et ut ipsis Avinionensibus et aliis creditoribus satisfiat dignentur sacre deputaciones deputare aliquos cum potestate audiendi et examinandi compota et raciones dictorum collectorum et aliorum quorumcunque recep- torum, apud quos constiterit verisimiliter peecunias sacri concilii ex eisdem indulgenciis pervenisse, necnon tales compellendi ad hoc faciendum per censuram ecclesiasticam et alia juris remedia, si opus fuerit, et referendi sacris deputacionibus, ut tandem veritas, quid de dictis pecuniis factum fuerit, luculenter appareat, quodque, si aliquis dixerit se habere quittan- ciam a sacro concilio, illam teneatur exhibere expeditam super suppli- cacione per sacras deputaciones desuper signata et conclusionem in generali congregacione desuper more solito conclusam; alias talis quittancia sit nullius roboris vel momenti, et nichilominus talis teneatur reddere cal- eulum ef racionem.

Votis singulorum perquisitis placuit advisamentum in forma et fuerunt deputati" venerabiles viri domini Johannes de Bachemstein © auditor, Guil- lermus de Constancia, Augustinus de Insula et provincialis Carmelitarum * doctores cum potestate referendi dumtaxat.

Congregacio.

Veneris XXVIII? mensis aprilis M°CCCC°XLI° © in generali congre- gacione, presidente reverendissimo domino cardinali de Varembone, assi- stentibus reverendissimis dominis de Monte Cateno, Panormitano, sanctorum Marcelli et Quatuor Coronatorum atque Sixti cardinalibus, Tarentasiensi et Florentino archiepiscopis, Vercellensi, Montis Regallis 9, Taurinensi, Cortonensi, Rondensi episcopis, Sancti Micaelis?, de Bonomonte abbatibus, presentibus Johanne de Bachenstein, preposito Bardvicensi, Manuele de Gualbis, Augustino de Insula, datario, Dionisio de Sabrevays, Nicolao Amici, Michaele Balduini eto.

*) am Rande 2, ©) in der Vorlage folgt cum potestate referendi. 9) Vorl. Bachemsten. 4) Vorl. Carmelistarum. ) Vorl. MeXLlIe. f) sic. ) sic,

! Vgl. S. 256 Z. 32 ff. und S. 302 Z. 26 ff.

10

25



Text viewManuscript line view