EN | ES |

Facsimile view

359


< Page >

10

15

20

Do o

30

35

338 Mürz 22.

vero ultra duas obtinere nequaquam possint. In simplicibus vero bene- ficiis doctor vel nobilis tantum octo et alii sex tantum consequi valeant.

3. Item quod licenciatus in theologia vel in altero jurium quoad hoe doctoribus comparetur, si cum rigore examinis licenciam obtinuerit, similemque prerogativam habeant Romane curie officiales perpetui in notabilibus officiis, qui declarari? debeant Romano pontifici servientes.

4. Exinde cum non solum circa inferiores sed eciam circa majores sit.providendum, ne circa commendas, que passim fiunt, excessus am- plius committantur, remedium per hunc modum potest exhiberi, ut sancte Romane ecclesie cardinali archiepiscopatum episcopatum abbaciam vel aliam dignitatem obtinenti, si in redditibus sex milia? librarum Turonen- sium habuerit annuatim, cum hoc sufficere ad decus Romane curie et. statum tenendum possit, nichil debeat amplius commendari vel quovis modo committi. Cum eo autem, qui nichil vel minus habuerit, usque 9 ad illam summam dispensari et non ultra possit, nisi forsitan unicum beneficium illam summam et ultra ascenderet; quo casu dimittere priora teneatur.

5.9 Cum patriarcha ecclesiam pauperem vel nullam obtinenti usque ad quatuor, cum archiepiscopo usque ad trium, cum episcopo vel protho- notario sedis apostolice usque ad duorum milium, cum abbate usque ad mille librarum "Turonensium summam et non amplius valeat dispensari.

6. Contra autem hane ordinacionem provideatur ne Romanus pon- tifex absque urgenti causa venire possit.

7. Et nichilominus ut omnia hec aptari et examinari melius possint et decretari possint, dentur deputati per sacras deputaciones in pauco numero, qui hec videant et alia jam super hoc dudum avisata*) in formam redigant ac sacris referant deputacionibus, mandeturque promotoribus sub debito prestiti juramenti, ut rem usque ad finem sollicitent.

Votis super hujusmodi avisamentis scrutatis placuit, quod dentur iidem deputati, qui super precedenti avisamento dati sunt, videlicet Ver- cellensis, abbas Ambroniaci, Johannes de Bachenstein et Augustinus de Insula, qui dicta avisamenta habeant liniare et avisare ac concipere ex eisdem bonam formam et sacris deputacionibus referre.

Eadem die mercurii prescripta fuit intimatum ex parte domini pre- sidentis sacri concilii, quod, ex quo die sabbati proxima non erunt depu- taciones propter festum annunciacionis dominice, die crastina, que erit jovis XXIII. dicti mensis marcii, tenerentur deputaciones.

a) Vorl. declari. b) Vorl. milium. *) Vorl. ut. 4) diese und die folgenden Artikelziffern fehlen in der Vorlage. °) im der Vorlage folgt ct.



Text viewManuscript line view