10
30
320 Februar 25-27.
Lectum fuit in eadem congregacione per magistrum Martinum
socium concordatum, quod sequitur:
Coneordant omnes sacre deputaciones, quod hodie sabbati XXV.
hujus mensis februarii post deputaciones post prandium teneatur congre-
gacio generalis ad concludendum infrascripta.
Super quo reverendissimus dominus cardinalis Arelatensis presidens
more solito conclusit.
Deinde per eundem magistrum Martinum lectum fuit concordatum
de facultatibus dictis ambassiatoribus concedendis et de eorum legacione,
quod sequitur:
Concordant omnes sacre deputaciones, quod ..... .P
Quoquidem concordato sic lecto reverendissimus dominus Arelatensis
presidens super hujusmodi concordato presertim in hiis, que suam pater-
nitatem non concernebant, conclusit et alios reverendissimos dominos
cardinales in hujusmodi concordato comprehensos preter eum in legatos
de latere sacri concilii pronunciavit ad dietam Maguntinam destinandos.
Dominus vero Dertusensis cardinalis sancte Potenciane in hiis, que con-
cernebant personam dicti reverendissimi domini cardinalis Arelatensis,
conclusit et eundem in legatum de latere prout supra pronunciavit.
Post quamquidem conclusionem prefati reverendissimi domini Are-
latensis et sancti Martini cardinales presentes manibus eorum pectoribus
more prelatorum appositis solemniter jurarunt fideliter et diligenter pro
honore sacri concilii et auctoritate © universalis ecclesie in hujusmodi
ambassiata laborare nec in tercium locum oonsentire velle eto., et aliter
jurarunt, ut est moris. Et quia dominus archidiaconus Metensis, qui missus
erat legatus, tunc a dicta congregacione absens fuit, fuit dicto domino Are-
latensi commissum, ut ejus juramentum reciperet nomine sacri concilii.
Die dominica XXVI. dicti mensis februarii celebrata fuit missa
solemnis et conciliariter in ecclesia majori Basiliensi. Qua finita in eodem
loco data fuit benedictio ecclesie universalis dictis reverendissimis dominis
cardinalibus legatis, et insignia eciam ibidem receperunt.
Die lune XXVII. dicti mensis sequenti de mane hora decima dicti
reverendissimi domini cardinales Arelatensis et sancti Martini legati et
archidiaconus Metensis naves in portu Basiliensi sibi preparatas intrarunt
pro eundo apud Maguneiam. Quos reverendissimi domini cardinales
ceterique prelati et innumeri alii ex suppositis concilii usque ad dictas
a) fehlt im der. Vorlage. b) dus Konkordat ist nicht mitgeteilt; Hüglin läfst
dafür etwa ein Drittel der Seite frei. ©) Vorl. auctoritatis.