10
20
80
35
288 November 26. 28. Dezember 1. 2.
Super avisamento de dando facultatem dominis deputatis citandi
episcopum Constanciensem et suos fautores per edictum super excessu
perpetrato in personas dominorum legatorum ete., placuit hujusmodi
avisamentum in forma.
Die lune XXVIII. mensis novembris in sacra deputacione pro
communibus.
Loco absencium dominorum deputatorum in facto taxacionis domorum
et victualium etc.: loco domini Taurinensis deputatus fuit dominus Montis
Regalis et loco domini Johannis de Bakensten dominus procurator ordinis
Prutenorum.
Placuit, quod reverendus pater dominus Ogerius episcopus Mauria-
nensis habeat indulgencias in forma , Benigna“!, |
Idem pro nobis Thoma Chesneloti et Hermanno Leder.
Hiis prenotatis deputacionibus non interfui ego Jacobus, quia absens
a civitate.
Jovis prima mensis decembris M9CCCC9?XLe hora tercia post meridiem
reverendissimi patres domini Arelatensis et sancte Potenciane episcopus
Dertusensis nuncupatus cardinales civitatem Basiliensem intrarunt.
Congregacio.
Veneris II* decembris M9 CCCC9XL? in generali congregacione, pre-
sidente in eadem reverendissimo domino cardinali Arelatensi, assistentibus
sibi sancte Susanne, sanete Potenciane, sancte Anastasie, sancti Sixti,
sancti Marcelli cardinalibus, Johanne archiepiscopo Tarentasiensi, Vercel-
lensi, Montis Regalis, Taurinensi, Cortoneusi, Grossitano, Massiliensi, Ron-
densi episcopis, Sistaricensi et Segobricensi electis, Sancti Michaelis de
Clusa, Lacusjurensi, Conchensi et Bonimontis abbatibus, presentibus dominis
Andrea Haselman, Cristanno de Gretz Regina, Jacobo de Saltzburga, Ma-
nuele de Gualbis, Guillermo Testa, procuratore Prutenorum et preposito
Caminensi,
Medio juramento fuerunt incorporati: Henricus de Bemel decretorum
doctor canonicus Sanctorum Apostolorum Coloniesgsis; Willibaldus Prechtel
canonicus sancti Gumperti Onolspacensis Herbipolensis diocesis; frater
Guillermus Thome prior prioratus de Gadello ordinis sancti Benedicti
Macloviensis diocesis.
! ygl. S. 9 Amm. 1.