10
15
wo
>
30
40
220 „Juli 29.
arche Aquilegiensis et nomine ipsius petivit eidem procuratori dari atque
tradi pallium etc.
Successive lectum fuit decretum undecime sessionis! alta el intel-
ligibili voce per magistrum Erardwm Rousselli notarium.
Subsequenter reverendissimus dominus cardinalis Arelatensis alta
voce legit formam juramenti sive professionis sanctissimi domini nostri
pape inferius insertam. Et quia in ipsa forma, prout lecta erat, defi-
ciebant? hee verba, videlicet ,execucione et observacione decretoruin
Constanciensis et Basiliensis conciliorum", relecta fuit ipsa forma cum
hujusmodi verbis per magistrum Michaelem Galteri et addita fuerunt
illa verba margini ejusdem forme manu mei Jacobi Huglini.
Exinde prefatus sanctissimus dominus noster in cathedra ut supra
sedens ipsam formam sive cedulam juramenti manu mei Jacobi Huglini
scriptam et correctam legit. Cujus tenor talis est:
Cedula forme juramenti sive professionis pape.
In nomine sancte et individue trinitatis patris et filii et spiritus
sancti. Ego Felix papa V. servus servorum Dei omnipotenti Deo, cujus
ecclesiam suo presidio regendam suscipio, et beato Petro apostolorum
principi corde et ore profiteor, quamdiu in hae fragili vita constitutus
fuero, me firmiter credere et tenere fidem catholicam secundum tradi-
cionem apostolorum et generalium conciliorum et aliorum sanctorum
patrum, maxime autem sanctorum octo conciliorum universalium, vide-
licet primi Niceni, secundi Constantinopolitani, tercii Ephesini, primi et
quarti Calcedonensis, quinti et sexti item Constantinopolitani, septimi
item Niceni, octavi quoque Constantinopolitani, necnon Lateranensis, Lug-
dunensis, Viennensis, Constanciensis et Basiliensis generalium eciam con-
ciliorum et illam fidem usque ad unum apicem inmutilatam servare et
usque ad animam et sanguinem confirmare defensare et predicare ritum-
que pariter sacrorum ecclesiasticorum ecclesie traditum omnimode prose-
qui et observare. Polliceor eciam fideliter laborare pro tuicione fidei
catholice et extirpacione heresum et errorum, reformacione morum, exe-
cucione et observacione decretorum Constanciensis et Basiliensis con-
ciliorum ac pace in populo Christiano. Juro eciam prosequi celebracio-
nem conciliorum generalium et confirmacionem electionum juxta decreta
sacri Basiliensis concilii. Hane autem professionem manu mea subscripsi
et tibi omnipotenti Deo, cui in die tremendi judicii redditurus sum de
hiis et aliis meis operibus racionem, pura mente super altare offero,
quam in isto primo publico consistorio solemniter repeto.
! Vgl. S. 217 Anm. 2. ? Vgl. hierzu die interessanten. Bemerkungen
Segovias a. a. O. 3, 496 Z. 20 ff.