Juli 25-27. 215
tam prelati et ecclesiastici quam principes comites marchiones et alii
domini temporales, de quibus supra, et vere cum tanto ornatu et appa-
ratu et cum tauta pollicia, quod vix exprimi posset. Et pervento dicto
domino nostro ad suum palacium singuli ad singula redierunt.
Martis sequenti non fuerunt tente deputaciones.
Deputacio.
Mercurii XXVII. dicti mensis julii in sacra deputacione pro com-
munibus, presidente in eadem domino Francisco de Bossis advocato in
absencia domini Antonii de Corduba presidentis.
Placuit, quod hodie post deputaciones teneatur congregacio gene-
ralis ad audiendum illustrissimos dominos ducem Sabaudie et comitem
Gebennarum, qui de proximo sunt recessuri ad suas patrias.
Congregacio.
Eadem die mercurii XXVII. mensis julii in generali congregacione,
presidente in eadem reverendissimo domino cardinali Arelatensi, assisten-
tibus sibi dominis cardinali de Varambone, archiepiscopo Tarentasiensi,
Vicensi, Maurianensi, Aquensi, Dertusensi”, Vercellensi, Rosensi, Basiliensi,
Montis Regalis, Taurinensi, Grossetano, Philopolitano, Massiliensi, Lausa-
nensi, Augustensi, Argensi episcopis, electo Segobricensi, abbatibus de
Clusa, Stannedei, Stapharde, Lacusjurensi, Intermoncium, Sancti Mauricii,
de Secusia, Conchensi, Lucellensi, Habundancie, de Alpibus, sancti Ste-
phani, Bonimontis 'etc., presentibus Rodulpho auditore camere, Johanne de
Bachenstein, Johanne Rene, Petro Salomonis, Johanne de Turicella, Marco
Bonifilii, Thoma Rode.
Ad! eandem congregacionem accesserunt personaliter illustrissimi
principes domini dux Sabaudie et comes Gebennarum, associati pluribus
comitibus baronibus militibus et nobilibus. Interfuerunt eciam burgi-
magister? milites et plures nobiles civitatis Basiliensis. Collocatis siqui-
dem dominis duce et comite in sedibus superioribus presidencie dixit ore
proprio dominus dux, quod ipse habebat aliqua dicere sancte synodo, que
commiserat reverendissimo domino Arelatensi, quem audiri peciit. Et
tunc dietus dominus Arelatensis in presencia et de mandato dictorum
dominorum ducis et comitis dixit, quod ipsi multum desiderabant ante
eorum recessum videre congregacionem generalem, prout tunc videbant,
2) Vorl. wiederholt Vicensi.
t Zum Folgenden vergleiche man auch Segovia lib. 16 cap. 28 (Mon. conc. 3,
495 Z. 29 ff.). ? Vgl. S. 219. Anm. 3.
10
15
30