EN | ES |

Facsimile view

359


< Page >

Juli 21-23. 209

expediantur alique littere. Et pro avisacione facienda apud reverendis- simum dominum vicecancellarium et in parco quod non expediantur de- putati fuerunt domini Johannes Noize prior Montis Leonis et Jacobus de Salzburga, qui eciam habeant requirere alias deputaciones, ut in dicta deliberacione continetur, addito quod cassetur in registro supplicacionum supplicacio dicti? domini Ludovici, si constiterit, quod dicta prepositura sit electiva.

Lecta forma decreti! de cassacione pretense sentencie? per Gabri- elem promulgate contra dominum nostrum et suos electores eto. scrutatis singulorum votis placuit materia, et placuit, quod domini alias? deputati reaptent formam cum addicionibus? reverendissimorum dominorum car- dinalis de Varambone et episcopi Vicensis, non mutata tamen facti sub- stancia.

Ad assistendum domino auditori camere in facto jurisdictionis co- hercive scrutatis singulorum dominorum votis deputati fuerunt domini abbas Ambroniaci et Guido Koerkoent de Britannia.

Veneris XXII. mensis julii non fuerunt tente deputaciones propter festum beate Marie Magdalene, sed fuit missa solemnis conciliariter cele- brata. Post cujus finem pronunciatum Фот per dominum promotorem, quod die crastina de mane tenebuntur deputaciones ante congregacionem.

Deputacio.

Sabbati XXIIL dicti mensis julii M9 CCCCoXXXX^ in sacra deputa- cione pro cominunibus, presidente in eadem domino licenciato domini Vicensis pro domino Antonio de Corduba ordinis de Mercede absente.

Lecta fuit forma decretanda* in facto cassacionis pretense sentencie Gabrielis contra dominum nostrum sanctissimum Felicem V., ejus electores et alios in dicta pretensa sentencia comprehensos. Qua lecta et votis desuper serutatis placuit ipsa forma et fuit remissa et commissa dominis alias in hac materia deputatis cum potestate ipsam revidendi reaptandi et concludendi, substancia non mutata.

Item placuit, quod hodie post deputaciones teneatur congregacio generalis et indicatur sessio post illam tenenda ad decretandum dictam formam.

Et ita conclusum fuit.

a) sic. b) in der Vorlage folgt dominorum.

1 Das Dekret Licci ut sacrorum canonum* der 41. Session vom 23. Juli 1440 (Mansi 29, 205-207; Mon. conc. 3, 491-493). ? Vgl. S. 199 Aum. 8. 8 Am 7. Juli. | Vgl. S. 199 Z. 26 ff. * Vgl. oben. Z. 8 ff.

Concilium Basiliense VIL 27

10

20

80

35



Text viewManuscript line view