EN | ES |

Facsimile view

356


< Page >

Juni 22. 185

' dorum et de commendis etc. deliberare, et si (nondum] dederint, non dent deputatos, quia sepe, quando dantur deputati, materie plus debito dife- runtur? negliguntur et sepeliuntur; [sinautem] quod tales deputati saltem infra xv dies expediant, quod eis committitur, alias materie "huiusmodi reducantur sacris deputacionibus expediende*: concordant omnes depu- taciones cum ipso avisamento. Illa de communibus addit: sine preiudicio deliberacionis in eadem deputacione capte.

Super secundo, cuius tenor sequitur: , Preterea quia sepius contigit, quod graves materie concernentes factum sacri concilii, super quibus habet deliberare et ipsum factum expedire, plus debito diferuntur et dimi[t]- tuntur defectu solicitacionis et prosecucionis, placeat iniungere et mandare promotoribus sacri concilii, saltem sub pena prestiti iuramenti et alia si videatur infligenda, quod a cetero se exhibeant diligenciores et solicitent facta hoc sacrum concilium concernencia, inquirendo apud notarios sa- erarum deputacionum, que materie occurrunt et quid deliberatum actum agendumveP fuerit, et convocent dominos deputatos, quando expedierit, ut negocia sorciantur effectum nec sic sepeliantur*: concordant omnes deputaciones cum ipso avisamento in forma.

Super iij? avisamento, cuius tenor sequitur: ,Item quia sepe sole- bant committi? cause extra rotam diversis iudicibus, et ut contingeret sen- tencias ferri de consilio consensu et deliberacione dominorum iudicum rote, fuerunt cause ab aliis iudicibus quam rote per sacrum concilium eisdem de rota commisse et ab aliis advocate, ut cum matura delibera- _cione terminari valerent; nichilominus tamen fertur hoc minus debito apud et per aliquem seu aliquos fuisse observatum; igitur ut mens et voluntas sacri concilii observetur, placeat sacris deputacionibus deliberare et ordinare, quod nullus iudicum seu auditorum rote presumat aliquam ferre sentenciam, nisi prius registrum et merita cause posuerit in de- liberaeione et consilio cum ceteris dominis de rota, scilicet non antici- pando horas, quibus convenire solent, et quod solum sint duo aut tres, sed congregati numero competenti existant, ne a cetero contingat contra sacrum concilium, cuius auctoritate funguntur, aliquid imputari vel im- pugnari; et in hoc concilii e& suum conservabunt honorem. Et si vide- atur in contrarium facientibus pena infligenda, super ea deliberare": concordant omnes deputaciones cum ipso avisamento in forma. Illa de communibus addit: sub pena privaoionis officii. De fide: nisi concurrerit consensus parcium. De pace? quod idem domini de rota ultra illos dies, quibus alias convenire solent, conveniant diebus martis iovis et sabbati

?) deferuntur Pp. 5) et agendum ve Pp. *) comiti P p. 3) parco P; in p pace undeutlich durch Schnórkel aus der oberen Zeile, leicht fr parco zu lesen.

Concilium Basiliense IV. 24

10

15

20

25

30

35

40



Text viewManuscript line view