EN | ES |

Facsimile view

356


< Page >

10

15

20

25

30

35

40

176 Juni 15.

cionem faciendum contra illos, qui primam formam dicte appellacionis vendi fecerunt et publicarunt. Et ad hoc fuerunt deputati pro depu- tacione pacis domini abbates Virziliacensis et Conchensis, magister Johannes Lamelin et dominus Marchus ? ; pro reformatorio reverendus pater dominus episcopus Ebroicensis, magister Dionisius de universitate Parisiensi et dominus archidiaconus Lismorensis, que deputacio addit, quod infra mensem expediant, alioquin ultima appellacio sorciatur effectum; pro fide reverendus pater dominus Dignensis? et Placentinus episcopi, magister Henrricus de Dist, dominus archidiaconus Metensis, et illa deputacio excludit punicionem venditorum. Teputacio vero de communibus nullum deputavit.

Super supplicacione magistri Thome Fiene utriusque iuris doctoris alterius ambassiatorum universitatis Parisiensis, petentis ut eo absente et in partibus Picardie et Francie pro negociis sacri concilii et eciam ipso sic absente possit omnibus privilegiis libertatibus et honoribus sacri con- cilii gaudere et esse particeps omnium eorundem, ac si presens et per- sonaliter interesset, quemadmodum in eodem actu permanentes: con- eordant omnes sacre deputaciones, quod admittatur ipsa supplicacio in forma ut petitur.

Super supplicacione Georgii Sturing? familiaris domini Nicolai de Polonia, petentis ut in causa vertente in hoc sacro concilio in 3* instancia inter ipsum Georgium ex una et quosdam Wolfonem de Helkebach ® et Luciam eius uxorem de et super hereditate materna ad ipsum Georgium spectante etc. loco domini Nicolai Herment eiusdem cause iudicis, qui se ab hoc sacro concilio absentavit, alter surrogetur, vel saltem expedicio huius cause domino officiali Coloniensi eciam dicte cause coniudici solum committatur, attento quod omnes termini substanciales in dicta 3% in- stancia sunt servati etc.: concordant tres deputaciones, quod surrogetur dominus officialis Coloniensis et sibi soli committatur ut petitur. Quarta de pace requisita non deliberavit.

Super supplicacione domini electi S. Poncii Thomeriarum concordant omnes deputaciones, quod loco domini episcopi Lubicensis usque ad suum regressum surrogetur dominus abbas de Chereto cum eadem potestate etc.

Super supplicacione Ludouici Schilling presbiteri Maguntine diocesis, qui vigore gracie expectative acceptavit canonicatum et prebendam col- legiate ecclesie dicte diocesis et solvit semel pro statutis ecclesie xc florenos, et postea dicti canonicatus et prebenda fuerunt ab eo per tres sentencias remoti; deinde in eadem ecclesia vigore eiusdem gracie acceptavit alios canonicatum et prebendam, quos eciam per lites vicit, et quia capitulum eum admittere non voluit sine nova solucione xc florenorum et propterea

=) Matheus P. b) Dinensis p. e) Sturim p. *) Helkelbach p.



Text viewManuscript line view