Juni 1. 161
defectus ut petitur. Illa de fide addit: sine preiudicio iuris quesiti. Quarta
vero de pace requisita non deliberavit. |
Super supplicacione reverendissimi patris domini Johannis episcopi
Sagiensis et Johannis Militis ex altera contendentis de et super dicta
Sagiensi ecclesia, petencium ut domini commissarii possint indicere ge-
neralem congregacionem pro relacione per dominos commissarios facienda,
quando fuerint® parati: concordant tres deputaciones, quod concedatur
supplicacio ut petitur. Quarta de reformatorio requisita respondit per
presidentem, qüod domini deliberarent, tamen non deliberavit. Illa de
communibus addit, quod antequam domini commissarii habeant indicere
generalem congregacionem, significent partibus.
Super supplicacione quorundam, quorum maior pars est incorporata,
quibus per quandam bullam pape Eugenii notorie sublatum est ius quesitum,
eciam post rem iudicatam pro eis per tres aut unam vel duas sentencias,
quarum altera transivit in rem iudicatam, ut? restituantur in integrum
et revocetur bulla tanquam iniqua et iniusta: concordant omnes depu-
taciones quod committatur ? supplicacio in forma ut petitur dominis com-
missariis deputatis super observacione decretorum huius sacri concilii.
Illa de pace addit: quo ad illos, qui non acquieverunt sponte.
Super supplicacionibus parcium hincinde in facto preceptorie domus
S. Anthonii in Rustorff ordinis S. Augustini Maguntine diocesis oblatis con-
cordant tres deputaciones, videlicet de communibus, de fide et de pace, quod
committatur domino episcopo Burgensi, qui si infra xv dies sibi consti-
terit ex eisdem actis de nullitate iurisdictionis, pronunciet sentencias nullas
esse, si vero non constiterit, huiusmodi sentencie execucioni demandentur.
Illa vero de reformatorio committit eidem domino episcopo Burgensi in
genere, qui de nullitatibus cognoscat et iusticiam faciat.
Super supplicacione cursorum, petencium ut sacrum concilium de-
claret et decernat esse intencionis, quod per creacionem alicuius® novi
cursoris salarium ,ipsorum nequaquam diminui aut tales in salario ipsorum
participare debere9 etc.: concordant tres deputaciones, quod reveren-
dissimus dominus legatus se informet et faciat, prout sibi videbitur. Illa
vero de pace addit: sine tamen augmentacione salarii. Quarta de refor-
matorio requisita non deliberavit.
Super supplicacione domini scolastici Seguntini, petentis ut possit
gaudere in sua absenoia libertatibus et prerogativis incorporatorum ac si
presens esset, concordant omnes deputaciones, quod admittatur ipsa sup-
plicacio in forma ut petitur.
5) fuerunt p. b) et Pp. *) aus admittatur p, admittatur P. 3) fehlt P.
*) so Pp. i
Concilium Basiliense IV. 21
10
20.
25
30
80
40