Mai 25. 149
et in bono dictamine redigenda, concordant omnes deputaciones cum ipso
avisamento, et ad hec facienda deputati fuerunt pro deputacione pro com-
munibus reverendus pater dominus episcopus Lausanensis, pro reformatorio
et fide magister Thomas de Corcellis, pro pace reverendus pater dominus
abbas Virziliacensis et magister Symon de Valle. .
Item super avisamento, ut notarii sacri concilii et deputaciohum sub
debito iuramenti notariatus non audeant recedere sine licencia expressa
deputacionum etc, et casu quo aliquem eorum recedere contigerit, quod
talis habeat dimittere omnes et singulas litteras acta et gesta apud eum,
quem deputacio sua nominaverit: concordant omnes deputaciones cum ipso
avisamento. Illa de pace [pro] executoribus penarum contentarum in avi-
samento deputavit quatuor deputatos quatuor sacrarum deputacionum
super execucione et observacione decretorum huius sacri concilii. Item
addit quod nullus notariorum concilii vel eciam causarum tradat aliquod
instrumentum tangens aliquem incorporatum nisi eo vooato.
Super facto depositarii concordant tres deputaciones, quod huius-
modi factum remittatur ad nacionem. Illa vero de fide deliberavit, quod
tres domini cardinales hic existentes unacum aliis quatuor, videlicet de
quatuor deputacionibus et nacionibus, habeant videre super isto avisa-
mento et concordare mercatores super hoo contendentes, si possint, et
providere, prout eis melius ad utilitatem sacri concilii videbitur facien-
dum, cum potestate concludendi. Et pro eadem deputacione et nacione
germanica deputatus fuit magister Nicolaus de Cusza? decanus Con-
fluencie.
Super supplicaeione domini Petri Arlien electi ad ecclesiam Aga-
thensem, petentis committi aliquibus prelatis in hoc sacro concilio resi-
dentibus, ut de viribus dicte electionis et meritis ipsius electi se informent,
et si dictam electionem de persona ydonea factam et confirmandam refe-
rant,? eundem electum vocatis vocandis auctoritate huius saori concilii
confirment, cum potestate citandi omnes et singulos tam coelectos quam
provisos seu commendatorios auctoritate sedis apostolice deputatos eto.:
concordant omnes deputaciones, quod admittatur ipsa supplicacio in forma
ut petitur.
Super supplicacione monachorum S. Benedicti de Montepano, qui
asserunt emisse quendam campum in civitate Florentina, in quo edificarunt
monasterium S. Marci dicti ordinis, petencium huius saeri concilii aucto-
ritate extinctionem suppressionem 9 dicti ordinis S. Benedicti ac erectionem
ordinis Predicatorum in dicto monasterio et translacionem monachorum
ad ecclesiam S. Georgii per dominum Eugenium papam factas cum in-
^) Cusan p. b) so P p. e) suppression p, suppressiones P.
10
15
20
25
30
35
40