10
15
:20
30
35
40
144 ; Mai 22.
Super supplicacione inclite nacionis Italice, petentis fratrem Ber-
nardum de Patrauilla ordinis Heremitarum S. Augustini ad officium peni-
tenciarie, Ruffinum de Bonanatis clericum Vercellensis diocesis ad officium
notariatus et Antonium de Vito ad officium cursoris admitti, perinde ac
si in sessione publicati essent: placuit et concessa est huiusmodi requesta
ut petitur.
Super requesta verbali domini Johannis de Hungaria nomine inclite
nacionis Germanice, petentis admitti ad officium promotoris magistrum
Jacobum Clant licenciatum in decretis, pro notariis concilii magistros
Warnerum Wolemens in utroque iure baccallarium et Jacobum Hernesti
notarium causarum concilii etc.: placuit ut supra, ut petitur, perinde
ut supra.
Pro precognitore loco domini archidiaconi Mantuani fuit deputatus
dominus Johannes de Hungaria.
Dominus Stephanus de Nouaria adfocatus domini episcopi Mas-
siliensis possessoris obtulit se fore contentum, in casu quo pars conten-
taretur, quod reverendissimus dominus legatus productis iuribus hincinde
infra octo dies videat de iure et referat in generali congregacione com-
ponatque sentenciam per concilium ferendam etc.; de quibus etc.
Super supplicacione domini electi S. Poncii Thomeriarum, petentis
loco domini Stephani Plouuerii absentis alium surrogari etc., placuit, eciam
de consensu parcium, quod surrogetur et surr ogatus est dominus prepo-
situs Barduicensis.
Super ambabus requestis parcium hincinde contendencium de pre-
ceptoria in Rostorf ordinis S. Antonii Maguntine diocesis, facta prius
relacione super eisdem requestis per tres referendarios et scrutatis sin-
gulariter votis dominorum, placuit quod committatur reverendo patri
domino episcopo Burgensi, qui si infra xv dies sibi constiterit ex eisdem
actis de nullitate iurisdictionis, pronunciet sentencias esse nullas. Si
vero non constiterit, huiusmodi sentencie execucioni demandentur.
Super supplicacione Johannis Cabewe de Verda canonici S. Andree
Coloniensis, petentis in absencia gaudere privilegiis ete. incorporatorum,
placuit usque ad tres menses futuros.
Super supplicacione Petri Arnaldi de Currino civitatis Aquensis,
petentis committi domino episcopo Aquensi, ut corrigat aliquos deffectus
in dispensacione sua quod possit promoveri etc. omissos, placuit quod
committatur domino episcopo Aquensi, qui provideat ut petitur.
Super supplicacionibus concernentibus dispensaciones matrimonia-
les etc., commisse sunt domino cardinali legato, qui dispenset, prout sibi
videbitur, videlicet pro Ruflino et Gertrude muliere Argentinensis dioce-
sis, pro Nicolao Nicolai et Katherina etc. eiusdem diocesis, pro Petro