Mai 21. 22. 143
bitur, videant gue cause erunt remitende et remitant, gue vero retinende
remaneant, exceptis causis principum et. incorporatorum etc.
Super secundo avisamento, quod deputati mittendi pro indulgenoiis -
per istam ebdomadam expediantur etc, placuit.
Super iij? avisamento de depositariis deputandis etc. placuit, quod.
ne
naciones provideant de huiusmodi depositariis.
Super iiijt avisamento de deputandis pro causa dominorum ducum
Bauarie etc. placuit, quod reverendissimus dominus cardinalis legatus,
vocatis secum de quibus sibi videbitur, provideat etc. cum plena potestate.
Super requesta episcopi, qui omisit in suis ordinacionibus aliquas
solemnitates etc., placuit quod committatur reverendissimo domino car-
dinali [legato], qui alicui episcopo in concilio existenti committat, ut huius-
modi deffectus habeat supplere ut petitur.
Super requesta Ponceti le Renier et Hondrete, petencium in quarto
gradu consanguinitatis etc., placuit quod committatur domino legato, ut
est moris.
Domini archidiaconus Mantuanus et Galeacius obtinuerunt licenciam
recedendi, quodque gaudeant privilegiis incorporatorum etc., et revertantur
cicius quam comode poterunt.
Super supplicacione generalis ordinis S. B[enedicti| petentis sup-
pressionem monasterii S. Marci factam revocari etc., placuerunt delibera- |
ciones sacrarum deputacionum.
Aliqui missi fuerunt ad sacram deputacionem pacis pro parte de-
putacionis pro communibus, ut se vellet conformare deputacioni fidei in
materia opidanorum 'Traiectensis oppidi Leodiensis diocesis.
Item placuit, quod ego P[etrus] Bruneti notarius, ut prius, habeam .
custodiam litterarum concilii.
Die martis XXII* maii in sacra deputacione pro communibus super
supplicacione domini electi ad ecclesiam Agathensem, petentis electionem
confirmari etc., placuerunt deliberaciones sacrarum deputacionum de refor-
matorio et de fide. Et pro ista deputacione fuit deputatus dominus epis-
copus Burgensis. |
Super supplicacione domini M[athei]) Mainage, transire debentis
ad Franciam pro indulgenciis publicandis, petentis committi reveren-
dissimis dominis cardinali[bus] legato et Arelatensi, quod provideant dicto
supplicanti circa aliqua personam suam concernencia, placuit huiusmodi
requesta ut petitur.
Dominis Ysidorus de Reate obtinuit licenciam recedendi a concilio,
et revertatur quamcicius commode fieri poterit.
a) aus X. P.
10
15
20
25
30
35
40