EN | ES |

Facsimile view

356


< Page >

10

15

20

25

30

134 Mai 18.

More solito fuerunt incorporati magister Johannes Arnulphi pres- biter canonicus Tullensis, Reynerus de Hesbon presbiter canonicus beati [Rumoldi] Machliniensis et rector in Waura 9 Cameracensis et Leodiensis (diocesum], et debet producere mandatum infra octavam.

Domini capitaneus et nonnulli alii societatis S. Georgii Constanci- ensis diocesis per organum domini vicarii Constanciensis supplicarunt sacro concilio, quod cum per sacras deputaciones fuerit deliberatum, quod cause mere prophane, corcernentes huiusmodi societatem oppida universitates et incolas eorum confederatos, ad suum tribunal remitterentur, supplicarunt quod huiusmodi deliberaciones in generali congregacione concluderentur.

Hocidem eciam de aliis prophanis remittendis requisivit dominus ep.scopus Lubicensis nomine ambassiatorio domini imperatoris, ponens exemplum de quodam nobili, qui occasione causarum prophanarum capti- vavit aliquos ecclesiasticos.

Placuit et fuit conclusum per verbum placet, quod omnes cause mere prophane ad suum tribunal remittantur.

Multi vero dixerunt, quod ad deputaciones remittatur huiusmodi materia maturius deliberanda.

Concordata.

Pp] Super supplicacione Johannis Lancelli alias Figuli Dolensis diocesis de soluto geniti et soluta, petentis secum dispensari, ut non ob- stante huiusmodi defectu possit promoveri ad omnes ordines et recipere beneficium ecclesiasticum cum cura vel sine cura: concordant tres deputa- ciones, quod presens supplicacio committatur reverendissimo domino legato, qui auctoritate sacri concilii dispenset cum supplicantibus, prout sibi vide- bitur. Quarta de pace requisita non deliberavit.

p] Super supplicacione Katherine de Oberlanstein mulieris Treue- rensis diocesis, petentis secum dispensari super matrimonio contracto per verba de futuro, vivente. marito dicte Katherine lepra tacto, sine tamen machinacione in mortem dicti quondam mariti etc.: concordant tres de- putaciones, quod presens supplicacio committatur reverendissimo domino legato, qui auctoritate sacri concilii dispenset cum supplicante, prout sibi videbitur. Quarta de pace requisita non deliberavit.

Pp] Super supplicacione Nicolai Gramus prepositi et canonici ec- clesie Vratislauiensis incorporati in hoc concilio, petentis ut tempore ab- sencie sue ab hoc concilio, a quo? pro publicandis indulgenociis sacri con- vlii ad certas partes Alamanie se transfert, gaudeat privilegiis concilii perinde ac si esset presens in concilio, ac quod interim possit eligere sacerdotem ydoneum, qui eum a suis peccatis tociens quociens plenarie

s) Maura P. ^) in qua p.



Text viewManuscript line view