10
15
20
30
114 April 27.
Pp] Super avisamento reverendissimi domini cardinalis legati,
mencionem faciente de aliquibus commissariis sacri concilii, qui ad tem-
pus saero concilio se habent absentare etc., concordant omnes sacre depu-
taciones in huiusmodi avisamento, videlicet quod huiusmodi commissarii
habeant vota sua in causis eis commissis dimittere in scriptis coram no-
tario cum subscripcione manu sua propria, quodque huiusmodi vota habean-
tur perinde ac si in generali congregacione data forent.
Super supplicacione domini electi in abbatem monasterii S. Jacobi
Leodiensis ordinis S. Benedicti, petentis alicui ex prelatis in sacro con-
cilio residentibus committi et mandari, ut constito summarie de assertis,
vocatis vocandis per audienciam contradictarum aut in valvis ecclesie
cathedralis, electionem huiusmodi et omnia indesecuta auctoritate sacri
concilii confirmet et approbet cum supplecione deffectuum etc.: concor-
dant tres sacre deputaciones, quod committatur reverendissimo patri do-
mino episcopo" Lausanensi, qui constito summarie de assertis, auctori-
tate sacri concilii procedat ut petitur. Quarta vero de fide requisita non
deliberavit.
Super supplieacione domini abbatis de Dondrana9 in Scocia, peten-
tis committi reverendissimo domino cardinali legato, ut sue indempnitati
provideat, quia pro sacro concilio obligatus est mercatori de bancha de
Medicis in xr*. ducatis pro Grecis etc.: concordant omnes sacre depu-
taciones, quod committatur reverendissimo domino cardinali legato, qui
auctoritate sacri concilii provideat ut petitur.
Super supplícacione dominorum magistri et fratrum ordinis S. Jo-
hannis Jherosolimitani, petencium favore hospitalitatis conservande et de-
fensione fidei christiane manutenende? per sacrum concilium decerni et
declarari, applicacionem bonorum et fructuum ad dictum ordinem perti-
nencium sub nomine seu appellacione annatarum et quarumcunque sub-
vencionum in decreto annatarum huiusmodi prohibitarum minime compre-
hendi debere dictumque decretum se ad illa non extendi, aliisque super
hiis dicti hospitalis sive ordinis neccessitatibus et indempnitatibus con-
sulere etc.: concordant tres sacre deputaciones, quod sacrum concilium
determinet et declaret applicacionem bonorum et fructuum huiusmodi
sub decreto annatarum minime debere comprehendi quo ad ordinem
S. Johannis Jherosolimitani, qui fructus et bona ad comunem thesaurum
eorundem pro fidei defensione applicantur, ut petitur. Quarta vero, vide-
licet de comunibus, bina vice requisita non deliberavit.
Super supplicacione reverendissimi domini patriarche Aquilegiensis,
petentis committi reverendo patri domino episcopo Placentino inclite
nacionis Ispanice in absencia reverendi patris domini episcopi Aquensis
a) Cordaut p. b) de L. episcopo p. *) Dodrana p. 7) so. P p.