Januar 7. 7
episcopi, et sacrum concilium statuerat, quod contra huiusmodi ambas-
siatores et eorum familiares nichil attemptaretur etc., at tamen ipse
Guillermus propter sui absenciam ab huiusmodi officio fuit exclusus: con-
cordant tres deputaciones, quod admittatur ipsa supplicacio in forma ut
petitur. iiij'* vero de pace requisita non deliberavit. с
Super supplicacione magistri Bartholomei de Fraxino promotoris
huius concilii archidiaconi Eduensis, petentis tres sentencias diffinitivas
etc. pro eo in concilio latas per sacrum concilium approbari et confirmari,
concordant tres deputaciones, quod admittatur presens supplicacio ut pe-
titur. iiijf? vero de fide requisita non deliberavit.
.Ad revidendum et reaptandum formam decreti contra appellantes
a concilio et protestantes? ete. concordant omnes deputaciones, quod de
qualibet deputacione deputentur aliqui, qui revideant et reaptent huius-
modi formam. Et pro deputacione pacis fuerunt deputati magister Johannes
Lamelin et prepositus Ratisponensis, pro deputacione de reformatorio
dominus Albinganensis et officialis Coloniensis, pro deputacione fidei domini
abbates Cisterciensis et Bone Vallis, archidiaconus Metensis, Gaspar de
Perusio et abbas de Ceruatos, pro deputacione de communibus dominus
episcopus Lausanensis. Deputacio de fide addit tamen, quod ipsi deputati
referant.
Concordant omnes deputaciones, quod de qualibet deputacione dentur
viri bene affecti ad observacionem decretorum concilii durante concilio.
qui habeant potestatem et facultatem auctoritate sacri concilii faciendi
-informacionem de hiis que acta sunt contra deoreta sacri concilii et in-
obedientes sacro concilio, et avisent de modo providendi, quodque duo
ex deputatis possint procedere contra tales per viam inquisicionis usque
ad sentenciam inclusive. Et ad hoc fuerunt deputati, videlicet pro de-
putacione pacis reverendus pater dominus episcopus Lectorensis, pro refor-
matorio vicarius Frinsingensis, pro deputacione de fide Aquensis et pro
deputacione de communibus dominus episcopus Lausanénsis.
Snper supplicacione Walteri Johannis Sculteti et Elizabeth mulieris
de Superiori Ramstad Maguntine diocesis, petencium secum dispensari
super matrimonio contracto ignoranter carnali copula subsequta in iiijto
gradu consanguinitatis, concordant tres deputaciones, quod committatur
reverendissimo domino legato, qui auctoritate sacri concilii dispenset cum
supplicantibus, prout sibi videbitur.
Super supplicacione Henrrici Wyse clerici scolaris Warmaciensis
diocesis de soluto geniti et coniugata, petentis ut hoc non obstante possit
ad sacros ordines promoveri et beneficium ecclesiasticum cum cura vel
sine cura obtinere,? attento quod est armiger et de militari genere pro-
a) prostest. P. P) obtinere possit P.
2 *
10
15
20
30
35
40