März 17—19. 87
mittatur domino archidiacono Metensi, qui constito de assertis procedat
rehabilitet etc. ut petitur.
Super supplicacione concernente divorcium inter Johannem Vernuz
et Johannetam Loualt Bisuntine diocesis placuit, guod committatur domino
Raymundo Taloni, gui de consilio et assensu dominorum de rofa , procedat
ut petitur. i
Super requesta Samari Siracz Coloniensis diocesis, petentis committi
alicui prelato, quod si sibi constiterit de assertis, quod tunc. per nullum
iudicem ecclesiasticum permittat molestari etc.: placuit quod committatur
ordinario loci, qui si sibi constiterit de assertis, auctoritate concilii pro-
videat, prout de iure sibi videbitur.
Super requesta Petri de Raderen? magistri in artibus, petentis com-
prehendi in prerogativa magistrorum incorporatorum eto., placuit requesta,
ita tamen quod non sit alteri ius quesitum, et extendatur ad futura.
Quo ad avisamentum sacre deputacionis fidei, concernens grava-
mina terrarum ecclesie Romane etc., placuit quod fiat lex generalis.
Magister Guisbertus Karoli notarius pro abbate S. Amandi obtinuit
licenciam usque ad tres menses proximos. .
Die dominica XVIII* marcii fuit missa solemnis et sermo per
priorem Furnensem ordinis Premonstratensis.
Die lune XIX* marcii Meiiijf-xxxvj? in generali congregacione, pre-
. sidentibus reverendissimis dominis cardinali legato, archiepiscopo Tarentino
et episcopo Paduano, assistente domino cardinali Arelatensi et. ambobus
patriarchis, Augustensi Lugdunensi Dignensi Niuernensi Lectorensi Albin-
ganensi, presentibus Johanne Puleripatris, R[adulpho] de Porta, G[aleacio]
de Mantua et G[uidone] de Versellis.
Promotores per organum magistri H[ugonis] Barardi requisiverunt
dominos presidentes, quod cum huiusmodi congregacio esset ordinata super
duobus, primum ut forme decretorum decretandorum legerentur et con-
cluderentur iuxta deliberaciones deputacionum etc.; 2" quod relacio in
causa ecclesie Traiectensis per dominos commissarios fieret in eadem:
quatenus ipsi domini presidentes hoc facere vellent et dignarentur.
Ad primum reverendissimus dominus cardinalis legatus respondit,
quod nundum domini deputati ad reaptandum huiusmodi formas erant
concordes, sed taliter disponerent, quod die iovis posset esse sessio
publica etc.
Deinde antequam domini commissarii in causa suam vellent facere
relacionem, dominus Petrus de Mera requisivit, quod duobus instrumentis
a) Raderj(?) P.
7 *
10
15
25
30
35