EN | ES |

Facsimile view

356


< Page >

10

15

20

25

30

40

58 Februar 95. 26.

Dieta die sabbati XXV* februarii Meiiij-xxxvj? post missam fuit congregacio generalis, presidentibus dominis legato Tarentino et Paduano,: assistentibus dominis cardinali? Arelatensi, Lubicensi Lugdunensi Vexio- nensi Niuernensi etc., presentibus quibus supra.

Magister Martinus decanus Turonensis ambassiator sacri concilii veniens de imperatore et finibus Bohemie, lectis primitus litteris domi- norum episcopi Constanciensis et suorum collegarum neenon ipsius domini imperatoris missiviis,! suam de gestis per eosdem oratores in facto Bohemorum fecit relacionem sub theumate ,descendi in ortum meum ut viderem poma convallium et si germinassent mala punica9 etc.?

Et facta narracione de progressu tocius processus habiti in hac ca.sa ab ingressu domini Johannis de Polomar usque ad xj?" ianuarii, conclusit quod pro execucione compactatorum in Bruna per partes recog- nitorum et approbatorum erat indicta una dieta in Iglauia in proximo festo S. Georgii.

Tandem exhortatus fuit dominos ad reformacionem ecclesie fiendam, supplicando de venia nomine suo et suorum collegarum, si? minus bene egissent.

Consequenter magister Henrricus Menger, qui heri suam relacionem fecerat et aliqua obmiserat, retulit benignam audienciam per dominam imperatricem genitricem etc. eis datam et bonam affectionem, quam habet ad unionem ecclesiarum Dei, et oblacionem per eam factam de inter- ponendo vices suas apud imperatorem pro unione eto.

Similiter affectionem, quam adhue habet dominus Constantinus frater imperatoris et dominus Lucas, ac honorem et convivia per eosdem dominos9 nostris ambassiatoribus facta et impensa etc.

Supplieans, si in aliquo deliquissent, quod eis indulgeatur.

Tandem reverendissimus dominus cardinalis legatus dictis ambobus ambassiatoribus et omnibus aliis, et eciam qui eos honorarunt et opem dederunt ad premissa, vice et nomine sacri concilii regraciatus fuit.

Item idem dominus legatus exhortatus est dominos et patres de sacro concilio ad reformaeionem cicius faciendam, adeo quod sacrum concilium possit intendere circa factum Grecorum et Bohemorum eto.

Die dominica XXVI? februarii fuit missa solemnis in ecclesia maiori celebrata per dominum Lugdunensem et sermo per dominum provincialem Lombardie.

a) cardinalibus P. ») quallia mit Abbreviatur P. e) pruna(?) P. 7) sed. P. *) dominis P. '* Mansi 29, 605. ? Cantic. 6, 10: Descendi in hortum nueum, ut

viderem poma convallium et inspicerem si floruisset vinea et germinassent mala

punica.



Text viewManuscript line view