EN | ES |

Facsimile view

356


< Page >

Februar 3. | 31

hic tractetur, quia de viribus decretorum concilii agitur ete.: concordant tres deputaciones, quod admittatur presens supplicacio ut petitur. iiijta de reformatorio requisita non deliberavit. Deputacio de -communibus addit: vocata parte etc. s

Super supplicacione Johannis de Fine presbiteri rectoris parrochialis ecclesie S. Martini Rothnacensis Cameracensis diocesis, petentis Ssécum dis- pensari, ut non obstante amputacione pro parte primi sui digitti indicis in sinistra manu et innovacioné medii digiti incurvati propter amputacionem primi, in divinis deservire ac missam cum residuo digiti celebrare possit etc. : concordant tres deputaciones, quod committatur reverendissimo domino legato, qui auctoritate sacri concilii dispenset cum supplicante, prout sibi videbitur. Illa de pace requisita non admisit ipsam supplicacionem.

Super supplicacione universorum maioris et S. Crucis Vratisla- uiensium ecclesiarum perpetuorum vicariorum, petencium declarari per sacrum. concilium, quod per quamcunque signaturam factam seu fiendam in preiudicium rei iudicate super censibus atque bonis ad diotos vicarios quomodolibet spectantibus, eciam in ducatu Slesie quomodolibet situatis, viribus non subsistere et per illud nullum preiudicium quo ad rem iudi- catam huiusmodi et illius execucionem infuturum generari posse etc.: concordant tres deputaciones, quod deliberacio in hac materia alias per sacras deputaciones facta ad instanciam ducum 9 Slesie fiat sine preiudicio rei iudicate, de qua in ipsa supplicacione fit mencio, ut petitur. De pace requisita non deliberavit. | Super supplicacione reverendi patris episcopi Gurcensis, petentis omnes causas in Romana curia pendentes occasione castri de Antipoli

extingui et appellaciones a sacro concilio interpositas nullas et temere .

presumptas declarari ac. omnia que post sentenciam concilii, que transivit

in rem iudicatam, in Romana curia per dominum nostrum papam aut eius

auctoritate in preiudicium dicti episcopi incorporati etc. [attemptata fuerint] nulla declarari et decerni etc.: concordant omnes deputaciones, quod ad- mittatur presens supplicacio ut petitur.

In causa fidei vertente in hoc concilio inter fratrem Petrum Wychman ordinis Predicatorum inquisitorem ? heretice pravitatis per civitates et dio- ceses Wladislauiensem Culmensem Pozmezariensem et Warmiensem et quen- dam fratrem Andream 9 Phaff[endorf] concordant omnes deputaciones, quod loco magistri Michaelis Balduini surrogetur dominus Bernardus Boyssonis decanus Castri Noui de Arrio in eadem causa. Super supplicacione predicti inquisitoris, petentis committi abbati Bone Vallis et magistro Johanni Celi ac dicto surrogato, quatenus summarie simpliciter et de plano etc. litiscontestacione obmissa de meritis cause se informent et habita infor-

*) dudum P. 'b) inquisitoris P. *) Audican P.

10

15

20

25

30

85

40



Text viewManuscript line view