November 15. 333
Super requesta domini Michaelis Andree, petentis signaturam domini
cardinalis vicecancellarii de consilio et assensu dominorum precognitorum
ratificari etc., placuit audita relacione etc., quod committatur iudici cause,
qui constito de assertis procedat ut petitur.
Super requesta magistri Guillermi Nepotis magistri in | arlibus et
baccallarii in decretis scolastici ecclesie S. Petri Louaniensis Leodiensis
diocesis, petentis in eius absencia per tres menses vel circiter gaudere
privilegiis incorporatorum etc., placuit etc.
Super supplicacione magistri Johannis Lamelin, petentis dari unum
de qualibet deputacione ad dandum votum cum dominis de rota eto.,
placuerunt deliberaciones aliarum trium sacrarum deputacionum. Et pro
ista sacra deputacione fuit deputatus dominus Johannes de Hungaria.
Super supplicacione Johannis de Archot prioris provincialis fratrum He-
remitarum S. Augustini, petentis de licencia sui superioris transferri ad or-
dinem S. Benedicti etc., placuit quod committatur, ut est moris, domino legato.
Claromontensis # si neutri: requisita non deliberavit.
Supplieacio Henrrici Rugen pauperis clerici remissa est ad consistorium.
Super supplicacione Helmoldi de Sterhus canonici ecclesie S. Crucis
Hildesemensis, petentis causam in iij? instancia committi extra rotam,
placuit quod committatur alicui probo viro extra rotam, ita tamen quod si
fuerit per sacrum concilium parti adverse indultum, quod in eius absencia
contra eum nichil fiat, non procedatur in eadem usque ad sui regressum.
Ipse Helmoldus protestatus est, quod si pars adversa voluerit ali-
quam supplicacionem contra eum dare, prius detur copia et audiatur,
antequam deliberetur. |
Supplicacio magistri Guidonis de Villa Albi remissa est ad con-
sistorium etc.
Super supplicacione Alfonsi Garsie rectoris parrochialis ecclesie
S. Michaelis de Pedrosa [Zamorensis b] diocesis, petentis non promoveri
usque ad triennium ad omnes sacros ordines etc., placuit ad biennium.
Omnes supplicaciones concernentes dispensaciones commisse sunt
domino cardinali legato, ut est moris: pro Johanne Ysibaudi ? et Elizabet
Traiectensis diocesis super matrimonio contracto; pro Martino Vibra, pe-
tente dispensari ut possit promoveri, non obstante quod alias scripsit lit-
teras diffidatorias, virtute quarum fuerunt aliqui iudicati ad mortem eto.;
ad idem pro Gerardo Nicolat presbitero Traiectensis diocesis; pro Nicolao
Seulph clerico Spirensis diocesis rectore parrochialis ecclesie in Stehen
Argentinensis diocesis, petente ut a quocunque catholico etc. omnes
ordines recipere possit etc.; pro Wysehench de Awz et Margareta muliere
Spirensis diocesis; pro Johannito dicto Periot Bisuntinensis diocesis.
^) Claramont, P. b) Zim... P. *) pro Joysibaudi P.
5
10
15
20
25
30
35
40