EN | ES |

Facsimile view

356


< Page >

November 4. 5. 321

Die dominica IIIIt* novembris finita missa celebrata per dominum episcopum Lausanensem fuit processio solemnis et generalis pro felici progressu agendorum concilii, que transivit et progressa est ad Augusti- nenses.

Die lune V* novembris ante congregacionem patrum 'de concilio ante maius portale, ne huiusmodi congregacio posset preiudicare sacro concilio, quia per sacras deputaciones minime erat conclusa et indicta, magister Hugo Barardi nomine promotorio protestatus est, quod huius- modi convencio non preiudicet ordinacionibus concilii ymo peciit quod huiusmodi cedulam infrascriptam redigerem in actis concilii. De quibus etc. Que cedula talis est: Ex parte reverendissimi domini cardinalis legati intimatur omnibus, quod hoec mane, videlicet die lune V^ novembris non tenebuntur deputaciones, sed convenient patres in ecclesia maiori ad audiendum dominum Gasparem de Perusio hora nona. Sic signata: Willermus de Blisia. Presentibus Desiderio Barardi, Jacobo Coye clerico Cameracensis diocesis et Alberto Rode clerico Traiectensis diocesis.

Dicta die lune V* novembris millesimo iiijfxxxvj? non fuerunt de- putaciones, sed patres concili convenerunt in eoclesia maiori hora ix? de mane, presidente reverendissimo domino cardinali legato, assistentibus dominis S. Petri et Arelatensi cardinalibus, duobus patriarchis, Lugdunensi Aurelianensi Dignensi S. Poncii Burgensi Petragoricensi Massiliensi eto., -presentibus Johanne Pulcripatris, Dyonisio, M[atheo] Nithardi, Johanne de Hungaria et G[uidone] de Versellis.

10

15

20

Dominus Albinganensis narravit, quod ad ipsius noticiam pervenerat, -

quod nonnulli patres de concilio male contentabantur de nonnullis in quodam quaterno per dominum Ysidorum pridie lecto pro commoditati- bus patrie subiecte domino duci Mediolani, et presertim in eo quod tetigerat personam sanctissimi domini nostri pape etc. colorando factum suum. Exposuit inter cetera, quod dominus noster adversabatur sacro concilio, quia non tenebat decreta etc. Item fecit verbum de morte Bienteuolo, notando dominum nostrum. Similiter de comite Francisco! et eciam de bulla nuper per dominum nostrum domino Rodolpho de Diepholt contra dominum Walramum etc. missa eto.

Quia dominus Albinganensis in multis notaverat dominum nostrum, pro excusacione dicti domini nostri pape et ut omnes obloquciones cessarent et haberetur bona concordia inter sacrum concilium et eundem dominum nostrum, surrexerunt in medium ambassiatores domini nostri regis et per organum magistri Guillermi Charterii narraverunt multa, que dixerunt

| Sforza.

Concilium Basiliense IV, 41

25

35



Text viewManuscript line view