EN | ES |

Facsimile view

356


< Page >

10

15

20

25

30

35

40

24 Januar. 20. 21.

Reverendissimus dominus cardinalis legatus, lectis concordatis domi- norum xij in materia monitorii etc., antequam concluderet in huiusmodi materia, exhortatus est dominos et patres huius sacri concilii, ut haberent iniungere suis oratoribus ituris ad sanctissimum dominum nostrum papam, quatenus suam ambassiatam primo incipiant cum omni lenitate et man- suetudine, ut ipse dominus noster papa et domini cardinales plus ani- mentur ad acquiescendum peticionibus sacri concilii. Si autem dominus noster papa noluerit acquiescere peticionibus sacri concilii, post paucos dies ipsi oratores. poterunt protestari et alia facere iuxta deliberaciones et concordata. Qui eciam oratores solicitare habebunt dominum nostrum papam tam in camera sua quam missis privatis, ut velit acquiescere peticionibus sacri concilii. Item habebunt eciam iidem oratores exhortari dominos, cardinales tam publice quam ad partem, ut velint suadere domino nostro, ut similiter acquiescat. Item quod honestentur peticiones fiende domino nostro, sicut de quittanciis etc., que talia committantur deputatis in hac materia. Item quod informacio summaria pro verificacione monitorii huiusmodi fiat per conservatores decretorum sacri concilii. Istis condi- cionibus premissis, que placuerunt omnibus et fuerunt conoluse, prefatus dominus cardinalis legatus ut moris est conclusit9. Similiter conclusit super dispensacione Johannis? de Rosemberg Spirensis diocesis.

Die sabbati XXI» ianuarii in sacra deputacione pro communibus super requesta domini officialis Patauiensis, concernente reformacionem cleri civitatis et diocesis Patauiensium, petentis bullam concessam certis visitatoribus revocari et cassari etc., facta relacione de contentis in suppli- cacione et bulla huiusmodi per dominum Galeacium de Mantua eto., placuit quod domini archiepiscopus Lugdunensis, episcopus Niuernensis et G[aleacius] de Mantua cum domino cardinali legato videant huiusmodi bullam et corrigant®), eciam cum potestate eam cassandi et revocandi eum omnibus indesequtis, quam deputacio iudicat cassandam ete.

Super supplicacione magistri Johannis Leodegarii, petentis committi domino episcopo Paduano, ut renunciacionem adversarii super prebenda Rothomagensi admittat etc. et sibi conferat etc., placuit avisamentum sacre deputacionis de reformatorio in forma.

Super articulis concernentibus officium maioris penitenciarii, conceptis per dominum episcopum Niuernensem, placuit quod, dominus Lugdunensis videat et referat.

Super requesta domini episcopi Grassensis, petentis causas appella- cionum ad curiam revocari et annullari necnon mandari omnibus et singulis exequtoribus et commissariis sub censuris, ne dent auxilium eto.,

2) am Rande conclusio P. b) nachgetragen P. e) corrigent P.



Text viewManuscript line view