EN | ES |

Facsimile view

356


< Page >

e

10

15

20

25

30

35

40

268 September 15.

causam gue hic vertitur inter eosdem, et abbatem dicti monasterii a iudicibus rote advocari et committi patribus ordinis in concilio etc.: concordant tres deputaciones, quod advocetur causa huiusmodi et committatur patribus commissariis, prout supra, qui provideant monasterio, prout melius viderint expedire, ac alias procedant ad bonum reformacionis ut petitur. Illa tamen de communibus addit, quod cum dictis commissariis? addantur domini Dignensis et Lausanensis episcopi. iiijf* de reformatorio requisita non deliberavit.

Super supplicacione fratris Thome Burton presbiteri ordinis Minorum sacre theologie professoris, petentis ut non obstante deffectu natalium, quem patitur de soluto et soluta, póssit ad omnia officia seu ordines pro- moveri etc.: concordant tres deputaciones, quod committatur domino legato, qui dispenset etc., prout sibi videbitur. iiijf* de pace requisita non deliberavit. .

Super supplicacione Guillermi Terbruggen clerici Traiectensis diocesis de soluto et soluta eto., petentis licenciam, ut possit promoveri ad sacros ordinesP) etc., concordant tres deputaciones, quod presens supplicacio committatur reverendissimo domino legato, prout sibi videbitur. iiijt# de pace requisita non deliberavit.

Super supplicacione domini Bassiani de Thalchis clerici Astensis pos- tulati ad preposituram S. Julii de Dulziago ordinis S. Augustini Nouariensis diocesis, petentis per concilium approbari huiusmodi postulacionem cum supplecione deffectuum, non obstante quod dominus noster papa dederit illam in commendam etoc.: concordant omnes deputaciones, quod admittatur presens supplicacio ut petitur. iiijf* de pace nominat ordinarium loci, qui procedat et suppleat, admittat et revocet, ut petitur.

Super supplicacione Johannis de Porta electi ad decanatum ecclesie beate Marie Monegundis Leodiensis [diocesis] petentis ut non obstante deffectu natalium, quem patitur de presbitero et soluta, licet tamen sit secum dispensatum, quod ad omnia beneficia possit promoveri etc. in dispensacione tamen non est facta mencio de huiusmodi dignitate, quare dubitatur electionem huiusmodi per viam S. Spiritus factam viribus non subsistere, electionem huiusmodi approbari et suppleri deffectus etc.: concordant omnes deputaciones, quod 9 committatur reverendissimo domino legato, qui se informet de meritis electi et aliis requisitis, et si persona sit talis, que merito digna ad hoc reputetur, admittat huiusmodi electionem et suppleat deffectus ut petitur etc.

P] Auditis advocatis parcium hincinde in causa prioratus Paterniaci, reverendissimus dominus cardinalis legatus aperuit sibi visum fore bonum,

?) monasteriis P. , ») fehlt p. ©) et p.



Text viewManuscript line view