EN | ES |

Facsimile view

356


< Page >

September 15. 267

interdicti aut suspensionis, eciam sedi apostolice reservatis, possint absolvi a suis ordinariis in foro contencioso, satisfacto parti et de emenda etc.

Item quod possit dispensari per illos, qui mittuntur ad publicandum indulgencias, cum illis, qui indebite adepti sunt beneficia; in foro peni- tenciali tantum, ita tamen guod teneantur exponere ad opus Grecorum aliquam quantitatem fructuum male perceptorum secundum discrecionem prefatorum indulgencias publicancium, sic quod, si videatur confessori, quod male teneat confitens beneficium, resignet ipse illud in manibus confessoris, qui auctoritate huius concilii beneficium huiusmodi eidem de novo conferat in foro consciencie. Et extendat se huiusmodi avisamentum ad omnia spiritualia, dumtamen in ipsis beneficiis non fuerit alteri ius quesitum. Illa? de communibus addit: dumtamen beneficium alteri non pertineat. Illa de fide dicit, quod emenda illa convertatur in utilitatem Grecorum, et super ij? addit: dummodo non sit alteri ius quesitum.

Super supplicacione domini Henrrici ducis Bauarie, petentis certam causam iniuriarum et penalem euiusdam contractus etc. ad instanciam dominorum marchionum Misnensium in concilio commissam ad imperatorem remitti: concordant tres deputaciones, quod presens supplicacio committatur dominis alias datis? ad videndum, que cause prophane remittende sunt et que non, qui? remittant et retineant, prout eis videbitur. iiijta de pace requisita non deliberavit.

Super supplieacione cleri regni Polonie, petentis declarari quandam consuetudinem percipiendi decimas novalium extendi non debere ad curatos et alios? inferiores, sicut declaratum est per ipsos prelatos ad canonicos cathedralium ecclesiarum etc.: concordant tres deputaciones, quod com-

mittatur in partibus domino episcopo Wladislauiensi,? qui constito de

assertis procedat summarie et de plano ut petitur et iusticiam faciat. iiijta de pace requisita non deliberavit.

Super supplieacione domini Johannis de Silua militis, petentis quod cum dominus rex Castelle obtinuerit a sede apostolica licenciam intrandi et visitandi causa devocionis monasteria monialium sub quacunque clausura aut regula cum quinque personis etc., oum ipsis quinque ut sextus adiuugi et pari gracia frui etc.: concordant tres deputaciones in ipsam suppli- cacionem. Quo ad id quod ipse miles petit iterum, [quod] ipse monasteria monialium sine clausura causa devocionis cum duobus familiaribus visitare possit, non est concordatum, quia solum due id? admittunt, una refutat, et in omnibus predictis iiijf* de pace requisita non deliberavit.

Super supplicacione fratrum Andree de Amancia? et Bartholomei ....? monasterii S. Arnulphi extra muros Metenses ordinis S. Benedicti, petencium

a) Ita p. b) datis alias p. e) que p. 4) vorher alias P, gestrichen p. *) Wadislauie P. f) fehlt P. 5) Amacia P. 1) unieserlich, nuchr P, nwehr' p.

5.

20

25

30

95

40



Text viewManuscript line view