EN | ES |

Facsimile view

356


< Page >

c

10

15

20

30

35

264 September 7—10.

Lecte fuerunt littere civitatis Astensis, concernentes quandam appel- lacionem interiectam ad sacrum concilium etc. ;

Lecte fuerunt minute litterarum dirigendarum imperatori patriarche Grecorum et imperatori Trapesundarum et aliis.

Quia magister Johannes Leodegarii dixit, quod dominus abbas Alte- silue fuerat spoliatus per generale capitulum et generales reformatores ordinis, ipse abbas peciit instrumentum. Similiter quia dixit, quod in Argentina vendidit unam parrochialem ecclesiam et ius patronatus.

Johannes Leodegarii pro concordia obtulit quandam cedulam nomine abbatis Cisterciensis.

Dominus legatus in omnibus, dempta materia monasterii Altesilue, ut est moris conclusit etc.

Die sabbati VIII* septembris fuit festum Nativitatis beatissime Marie virginis, ob cuius reverenciam fuit missa solemnis et sermo solemnis.

Die dominica IX* septembris fuit, missa solemnis et processio generalis pro felici progressu negociorum in materia Grecorum etc.

Die lune X* septembris in sacra deputacione pro communibus ad eligendum iudices fuerunt deputati reverendi patres domini Burgensis et Lausanensis episcopi, abbas de Chereto et auditor camere.

Super ambassiata mittenda ad serenissimos dominos reges Aragonum et Sicilie pro concordia tractanda inter eosdem dominos reges etc., placuit quod committatur dominis deputatis in materia Grecorum, qui disponant de huiusmodi ambassiata et de instructionibus, prout eis videbitur etc.

Super avisamento reverendissimi patris domini cardinalis legati alias sacre deputacioni pro communibus misso, quod est tale: , Videtur dominis et patribus ordinis S. Benedicti quod multum prodesset ad reformacionem quarumceunque religionum, eciam Mendicancium, quod statueretur nullum admitti debere ad professionem ante decimumoctarum annum, et quod infra illud tempus non censeatur facta professio expressa vel tacita. Si sacris deputacionibus hoc placeat, posset in prima sessione decretari:4 placuit huiusmodi avisamentum. Eciam placuit maiori parti, ut intelligatur similiter de monialibus eto. |

Super supplicacione nonnullorum prelatorum de Lingua Auxitana, petencium committi reverendissimo domino cardinali legato, ut obligaciones per eos factas circa annatas casset et aboleat etc. cum potestate inhibendi sub censuris et formidabilibus penis, eciam sub bulla concilii ete.: placuit quod committatur domino abbati Virziliacensi, qui auctoritate sacri con- cilii provideat supplicantibus, prout sibi videbitur.



Text viewManuscript line view