EN | ES |

Facsimile view

356


< Page >

c

10

20

25

30

40

232 August 3.

Reverendissimus dominus cardinalis legatus presidens de gestis per eundem magistrum Symonem nomine sacri concilii eidem de laboribus assumptis regraociatus est etc.

Concordata.®

Pp] Super avisamento reverendissimi domini cardinalis legati, quod tale est: ,Quia mandatum de coneludendo pacem datum nostris ambassia- toribus qui sunt in Bohemia forsitan non videbatur Bohemis satis suf- ficiens, promiserunt dicti nostri ambassiatores ipsis Bohemis, quod ante festum beati Michaelis facerent venire a sacro concilio predictum mandatum sub. certa forma, que certe bene est honesta et racionabilis et fuit semper de mente sacri concilii, in: qua ponuntur illa verba ,salva fide et honestate ecclesie; dignentur sacre deputaciones dare potestatem deputatis alias super facto Bohemorum et aliis qui voluerint interesse, quod possint facere fieri bullam super hoc et mittere dominis ambassia- toribus quanto cicius fieri poterit. Item quod dicti deputati super hoc convenirent etc.^ concordant omnes deputaciones in ipso avisamento in forma etc.

Super supplicacione domini Johannis Militis episcopi Sagiensis con- tendentis super episcopatu Sagiensi etc., petentis alium loco domini Ray- mundi Taloni surrogari, qui sit in dignitate constitutus, et nichilominus eisdem deputatis insimul committi et mandari, quatenus posiciones articu- los excepciones et alias materias pro parte ipsius domini Johannis Militis episcopi coram eis datas ad probandum in hoc sacro concilio iam admissas extra ipsum concilium admittant remissionemque ad partes et alibi, ubi opus fuerit, decernant et expediant etc.: concordant omnes sacre deputa- ciones, quod loco? domini Raymundi Taloni surrogetur dominus Johannes Zuerth? decretorum doctor ambassiator reverendissimi domini archiepis- copi Maguntini.

Super supplicacione domini Symonis Messes decretorum doctoris decani ecclesie Diensis ut sacro concilio incorporati ac personaliter pre- sentis in eodem, per viam compromissi nuper in decanum eiusdem ecclesie Diensis electi et per ordinarium confirmati, petentis et supplicantis? alicui ex iudicibus causarum huius sacri concilii committi et mandari, quatenus summarie simpliciter et de plano ac sine strepitu et figura iudicii absque ulla eciam terminorum observacione, citacione solum hie in concilio per audienciam facta, se informet de incorporacione electione et confirmacione huiusmodi, et si ipsas constiterit factas? fuisse secundum formam iuris et decreta huius sacri concilii ac alias rite et legitime etc., electionem

a) Die veneris iij* augusti M*iiijjoxxxvj in generali congregacione concordata per Diculefist p. b) datum «us datam p, datam P. *) loci p. 3) Zuech P, Zuerch p. ©) folgt ut Pp. f) factus p.



Text viewManuscript line view