Facsimile view
356
Juli 28. 225
concilio, ut resignacionem super huiusmodi beneficiis, si facere voluerint
ex causa permutacionis, recipiat et beneficium unius et econtra alteri
conferat provideat et exequatur: concordant tres deputaciones, quod
committatur dicto domino cardinali legato, qui auctoritate sacri concilii
recipiat et admittat resignacionem, supplicantibus provideat et exequatur
ut petitur. Quarta, videlicet. de communibus, requisita non deliberavit.
| In facto sedium etc. ex parte sacri concilii rogentur domini am-
bassiatores serenissimi domini regis Castelle et Legionis, guatenus velint
se incorporare: sacro concilio, quodque assignetur eis locus primus et
immediatus post dominos ambassiatores christianissimi regis Francie in
honore et voce. Prima pars, scilicet de incorporacione, fuit expedita;
quo vero ad secundam partem concordant omnes sacre deputaciones,
quod assignetur locus primus et immediatus post dominos ambassiatores
christianissimi domini regis Francie in honore et voce dictis dominis ambassia-
toribus eiusdem domini regis Castelle et Legionis. Et ut clarius appareat de
huiusmodi concordato, domini duodecim [iniunxerunt] michi M[ichaeli]
Galteri eorundem notario, ut legerem in ista presenti generali congre-
gacione deliberaciones singularum sacrarum deputacionum, que sunt
tales. Anno a nativitate domini millesimo iiijCxxxiiijtc die lune vj*
mensis septembris placuit dominis de sacra deputacione fidei, quod
domini ambassiatores serenissimi domini regis Castelle et Legionis rogentur
ex parte sacri concilii, quatenus se9 velint incorporare sacro concilio,
et quod assignetur sibi locus primus et immediatus post dominos
-ambassiatores christianissimi domini regis Francie in honore et voce. Die
iovis ix* mensis septembris anno MiiijCxxxiiij t® in sacra deputacione pacis,
auditis ambassiatoribus sacre deputacionis fidei ac deliberacione eiusdem
super incorporacione dominorum Ispanorum et loci assignacione, placuit
avisamentum seu deliberacio dicte sacre deputacionis fidei in forma. Die
merourii xviij? iulii Meiijjf9xxxvje iuxta execucionem signature supplica-
cionis in materia pretacta porreote placuit antedita deliberacio in sacra
deputacione refermatorii Die! sabbati xxj* iulii Meiiij€£xxxvj? in sacra
deputacione pro communibus super requesta dominorum ambassiatorum
serenissimi domini regis Castelle et Legionis, petencium quod assignetur
eisdem dominis ambassiatoribus primus locus et immediatus post ambas-
siatores christianissimi domini regis Francie in voce et honore, lectis
deliberacionibus aliarum trium sacrarum deputacionum de fide, de pace
et de reformatorio scrutatisque singulariter votis dominorum, placuerunt
huiusmodi deliberaciones ipsarum trium sacrarum deputacionum in forma.
2) si P. b) incorporari P.
! Vgl. oben S. 215.
Coneilium Basillense IV. 29
10
15
20
25
40