Januar 13. 17
Super supplicacione Johannis Kerttenege laici et Siveneldis eius
uxoris coniugum Coloniensis diocesis, petencium secum dispensari super
matrimonio contracto ignoranter in iij° gradu affinitatis, carnali. copula
et prole subsequtis etc., concordant iiij?* deputaciones, quod presens sup-
plicacio committatur reverendissimo domino legato, qui auctoritate sacri
concilii dispenset cum supplicantibus, ut sibi videbitur. S
Dominus episcopus Dignensis nomine regis Sicilie non consenciit,
ymo dissenciit monitorio decernendo contra dominum nostrum papam;
de quibus etc.
Ad idem dominus episcopus Aurelianensis nomine regis Francie.
Ad idem dominus episcopus Niuernensis nomine domini ducis Bur-
gundie etc. Et requisiverunt sacrum concilium, quod propter honorem
sacri concilii velit suspendere huiusmodi monitorium etc. et supersedere
ad tempus.
Ad idem ambassiator domini ducis Britanie eto.
Dominus Lubicensis dixit, quod si concilium vellet supersedere ad
tempus, dominus imperator esset bene coutentus; tamen non M impedire
conclusionem.
Dominus Johannes de Turrecremata ordinis Predicatorum tanquam
vicarius generalis ordinis Predicatorum protestatus est nomine tocius
ordinis etc.
Dominus officialis Coloniensis requisivit nomine dominorum electorum,
ne scisma oriretur in ecclesia Dei, quod supersedeatur ete., usgueguo
reformacio in capite esset conclusa.
Magister Johannes Leodegarii peciit in causa. Massiliensi audiri.
Quia dominus Johannes de Turrecremata inter verba sua dixit se
opposuisse nomine tocius ordinis Predicatorum et temporibus vite sue in
hoc vult remanere etc., dominus promotor et procurator fiscalis et dominus®
viearius Frinsingensis pecierunt instrumentum eto.
Dominus abbas Bone Vallis exhortatus est concilium, quod vellet
dare operam, quod sanctissimus dominus noster manuteneret et defenderet
decreta concilii. |
Dominus abbas Cisterciensis dixit quod videtur sibi, quod sacrum
concilium deberet supersedere etc.; et ad hoc nomine tocius ordinis ex-
hortatus est concilium. -
Dominus decanus Cameracensis dedit exhortacionem, quod propter
huiusmodi monitorium decernendum videat concilium, ne scisma oriatur.
Domini de Prusia dixerunt, si viderent malum evenire propter
huiusmodi conclusionem, requirerent sacrum concilium, quod supersederet.
a) dus P.
Concilium Basiliense IV. 3
10
15
20
25
30