FALSA. C. 351: 28. června 1264. | 237
boni, videntes diligeneiam eius in hiis, que sunt pro regno pacis et pro persona
maiestatis nostre, indeficienter servientem, ipsum supradictum Wokonem et succes-
sores eius facimus et creamus eos auctoritate nostra regia Boemie post nos primos
et supremos iusticiarios et purkravios iudieesque tocius regni, cum ipse vel ipsi
invenirent tales homines raptores vel maleficos contra pacem et iura Boemie quo-
eunque modo facientes, eos oprimere et destruere, qualiter sibi vel successoribus
suis viderit oportunum, in corporibus et rebus secundum exigenciam condignam
eorum. Et si aliquis in regno tales contra regem et contra eos adiuvare vel tuere
presumpserit, in eandem indignacionem regie maiestatis nostre et regni incurreret
uleionem. Et quem vel quoscunque in castris, fortaliciis municionibusque^ et eos
devincerent, debent facere cum eis secundum condecenciam voluntatis eorum; et
queeunque eorum sunt vel fuerunt talium, sint bona mobilia vel inmobilia, quo-
cunque nomine appelantur, debent habere et tenere ex officio suo et pro suis labori-
bus et impensis hereditarie possidendum, cuiuscunque status vel condicionis sit,
tamen sub tali condicione, quod si nos vel successores nostri reges Boemie volen-
tes habere pro nobis vel pro camera nostra, debemus eis impensas et expensas et
dampna eorum refondere et resarcire, quascunque perciperent in bac causa, et ipsi
debent nobis notifieare omnes impensas et expensas et dampna eorum sub iura-
mento tali, sicut nobis obligantur, et nos expedientes eos indempnes possumus cum
illis bonis facere, quid nobis placet vel successoribus nostris. Eciam si aurifodinas
vel argenti vel cupri, ferri aut cuiuscunque metalli invenirent in bonis hereditariis
suis, debent tenere et habere et uti sine impedimento nostro et nostrorum succes-
sorum et aliorum omnium procul motis tam diu, usque quo non aligenarent per
vendicionem. Eciam supradicto Wokoni et suis successoribus legittimis facimus hanc
graciam, considerantes servicia eius grata nobis et condigna, ut possent emere
omagium, vasellos sibi comparare secundum consuetudinem terre Boemie, et de
consensu nostro etf successorum nostrorum cum omnibus pertinenciis et libertati-
bus suis ad instar aliorum bonorum suorum liberorum habere, tenere debeant im-
perpetuum et libere possidere, hoc adiecto, si emerent omagium, debent libere
tenere, sicut supra scriptum est, sed si contingeret eos vendere pro quacunque
necessitate, tunc possunt vendere tali modo, sicut tenuit ille in omagio, a quo
emerunt, cui vendent, ut ipse tali modo teneat. Eciam si contingeret eis cui vel
contra quem iuramentum facere, non debent iurare nec in cruce nec tactis sanctis
ewangeliis, sed ponentes supra pectus suum digitos suos debent dicere: „Ego A
vel B“ — nomen suum nominando — „iuro iuramento, in guo obligor domino deo et
domino meo regi^— nominando regem nomine suo, ,quod non sum reus cum hiis
omnibus, in quibus me inculpat iste; sic me adiuvet deus, beata Virgo et omnes
sancti“ — nominando personam, cui vel contra quem^ iuramentum prestitit — et alia
a) tak or., chybí zde sloveso. b) tak or., správně „guam“.