EN | ES |

Facsimile view

350


< Page >

158 Č. 231: 10. července 1433.

bergh, omnes indivisa manu, fide nostra bona, omni sine dolo, volentes dictum abbatem eius et conventum in huismodi empcione certos ac securos reddere, pro- mittimus a data presencium ad sex annos continue revolvendos disbrigare et liber- tare ante omnes orphanos, ante guevis dotalicia, ante omnem hominem status cuius- libet impetentem vel impetere volentem et fideliter ipsis sex annis expletis et decursis in primis quatuor temporibus tunc venientibus aut finaliter in secundis quatuor temporibus proxime tunc sequentibus prefatis abbati suis et fratribus con- ventus monasterii nostri in Altouado intabulare ad terre tabulas regni Boemie, bonos disbrigatores bonorum eorundem statuentes tunc, veluti ius terre Boemie postulat et requirit. Si vero, quod absit, eandem villam et bona cum omnibus appendiciis superius expressis disbrigare, libertare aut intabulare negligeremus aut non possemus, extunc de tot et tantis et tam bonis nostris mundis et liberis, propriis hereditatibus, prout dieta bona se extendunt, eciam et tercia parte plus adaucta predictis abbati suis et fratribus condescendere promittimus et debemus, omni occasione et contra- diccione proculmotis. In casu autem, si nos in huiusmodi bonorum disbrigacione, intabulacione aut aliorum in tercia parte plus valeneium bonorum condescensione contrarii essemus et negligentes, extunc mox et statim duo nostrum, qui primum moniti fuerimus, se per alios non exeusantes, cum duobus famulis et quatuor equis ingredi tenebimur civitatem Crumpnaw ad honestum ibidem hospitem, qui nobis per predictos deputatus fuerit, prestituri ibidem obstagium debitum et conswetum; nos vero Ulrieus de Rosenbergh, si pro faciendo obstagio moniti fuerimus, tunc loco nostri alium famosum clientem in ipsum obstagium poterimus collocare abinde nos obstagiantes, qui extiterimus, exituri nullo quoquam super iure, nisi prius omnimode disbrigaverimus, intabulaverimus bona eadem omnia supradicta aut in bonis nostris tercia parte plus condescenderimus, veluti superius est expressum. Elapsis vero diebus quatuordecim a predicto obstagii termino continuis, prestito per nos obstagio vel non prestito, prefatis per nos nondum expletis, predicti potestatem habent plenam, quam eis presentibus damus et concedimus, predictas sortis peccunias cum tercia parte plus peccuniarum accrescente conquirendi nostrum omnium super dampna inter Cristianos vel Judeos, nobis tamen semper tam diu dictum servantibus ob- stagium, donee per nos prenominatis creditoribus nostris de predictis omnibus satis- factum fuerit plenarie et in toto, eciam de dampnis omnibus et singulis, que pre- dicti per legaciones, itineraciones, expensas, inpensas seu per alium quemvis modum ob nostre negligencie incuriam perceperint et se ea percepisse iuramento in cruce sine cespitacione, quod dicitur bez zmatku, asserere presumpserint, satisfacere pro- mittimus in toto. Hoc eciam notanter expresso et excepto, quod nos Ulrieus de Rosenbergh una eum heredibus et successoribus nostris predictam villam Kurzim, sicut superius est tactum, per nos venditam ex speciali et benivolo consensu abbatis

a) tak or.



Text viewManuscript line view