EN | ES |

Facsimile view

350


< Page >

C 214—215: 31. května—29. června 1432. 147

Tento list nejspíše byl čten na koncilu, viz Monum. conciliorum gener. saec. XV., I. 229.

Serenissime princeps, rex et domine, domine mi graciose, servicium meum sub- iectum. Gracie vestre intimo, dans scire, guod in causa concilii, prout mihi gracia vestra scripsit,/ non neglexi Pragam et alias, guo michi videbatur, destinare. Et hoc in vero tempore factum est. Nam magna vox fuit, guod de concilio nichil esset; et quando eos avisavi, in eo diu resederunt simul convencionem faciendo, ita quod Pragenses cum litera credenciali ad me miserunt, rogantes, guod literas eorum prin- cipibus videlicet marchioni Brandemburgensi? et aliis transmitterem. Quod et feci, quia nuncii sacri concilii? Nurmberge fuere et hii eis legacionem fecerunt et hii eisdem e converso, quemadmodum gracia vestra in copiis, quas mitto, intuebitur clare. Qui libenter vellent, ut gracia vestra ibidem personaliter adesset, cum ad concilium irent*. Eciam dignemini scire, quod Taborite in marchia Brandemburgensi fuerunt magnaque dampna perceperunt;? per hoc existunt multum debilitati et si gracia vestra hic in provincia esset, magna expectacio esset ad bonum. Et de aliis occurrentibus ex litera Procopii presbyteri^ poteritis intelligere. Hoc eciam gracia vestra scire velit, quod ad marchionatum Moravie progrediuntur, volentes claustro Redisch, quod per pro- dicionem est perditum et ante quod dominus dux Austrie iacet, subvenire. Ideo di- gnemini plene scire, quod non negligam, quid michi gracia vestra facere mandaverit, vobis tamquam domino meo gracioso intimare, sperans, quod eadem gracia vestra pro malo non imputabit, quod ita diu legacionem non feci: nam si aliquid dignum nunciacioni occurrisset, graciam vestram avisare non neglexissem, prout presentis cedule ostensor de hiis graciam vestram oretenus informabit. Datum Crumpnaw sabbato post Ascensionem Domini anno XXXII*.

Ulrieus de Rosemberg.

Serenissimo principi et domino d. Sigismundo, dei gracia Romanorum regi semper augusto ac Hungarie, Bohemie etc. domino suo metuendissimo.

215. V Písku, 29. června 1432.

Matiáš z Chlumčan hejtman a obce Písek, Sušice a Prachatice slibují Olaři- chovi z Rožmberka, že zdrží příměří s Budějovskými.

TFebon, Schwarzenb. archiv: Hist. 322, or. pap.

1) viz výše č. 213. 2) Fridrich, markrabě braniborský. 3) byli to: Jan Nider, dominik. převor v Basileji a Jan z Geilhausen, cisterciák z Maulbronnu (ve Švábsku). 4) srv. Palacký, Děj. III. 3, 38 a d., Aschbach, Gesch. K. Sigmund's IV, 144 a d. 5) viz Palacký, Děj. III. 3, 49 a d. 6) 1432 květen 21, viz Monum. conciliorum general. saec. XV, I. 226. 7) Hradiště u Olomouce, srv. Tomek, Děj. Prahy IV?, 523, Palacký, Děj. III. 3, 54 a d.

19x



Text viewManuscript line view