EN | ES |

Facsimile view

340


< Page >

421

sibi et suis heredibus reseruans, prout sola tenuit vendit hereditarie possidendum anno MCCCCXVII.

Jan Puklieze Petro Hecht de Rossicz et suis here- dibus in Heralticz duos laneos unam curticulam, in qua est taberna et quartam partem municionis cum omnibus eorum pertinenciis pleno jure et dominio nichil sibi reseruans prout solus tenuit vendit heredi- tarie possidendum anno MCCCLXXXX. |

Leua de Crauihory Clare vxori sue legitime in villa Brzeznik super sex laneis censualibus et super tercia parte juris patronatus ecclesie ibidem in Brzeznik cum suis pertinenciis vniuersis pleno jure et dominio et eciam super bonis mobilibus dictis nadbyt, que habet vel habebit centum mr. gr. jure veri dotalicii deputat et assignat quod dotalicium Proezko de Jezow frater Clare suscepit et est Clara transducta de suo priori dotalieio, quod in Budyssow habuit anno MCCCCX.

Anno dom. MCCCCXXXVII in libro dom. Johan- nis de Lompnicz vltimo.

Leua de Nachod Elsskam, filiam suum, super omnibus bonis suis vbicunque habitis in veram sus- cepit vnionem eius. Nuncii ad tabulas sunt Erhardus de Cunstat alias de Lissicz et dominus Kuna de Cun- stat alias de Bolehradicz.*)

Henricus Haz, Wenceslaus dictus Weinperg con- ciues Brunenses et Artlebus de Drahotuz Diepoldo de Ryzenberg et eius heredibus villam Harras cum molen- dino, hominibus, censibus, agris cultis et incultis, prouentibus robotis, aquis et duabus piscinis et stangno juxta stangnum Brumow cum montibus ac vniuersis pertinenciis ad dictam villam spectantibus prout suis limitibus antiquitus est distincta pleno jure et dominio nichil ipsis aut heredibus ipsorum juris et proprietatis ibidem reseruantes vendiderunt hereditarie possidendum qui quidem Artlebus disbrigator predictus permittit ofieialibus nobis à quocunque homine nos propter hanc intabulacionem bonorum predictorum impetentem dis-

*) In margine: sed ista intabulacio est extabulata per ipsam Elsskam.



Text viewManuscript line view