EN | ES |

Facsimile view

306


< Page >

První kniha půhonná z l. 1383 1407. 81

larum curie nostre regalis, fidelibus nostris dilectis, graciam regiam et omne bonum. Fideles dilecti! Licet alias vobis seriose dederimus in mandatis, ut in causa, que inter Johankonem Vlman civem Maioris civitatis Pragensis, fidelem nostrum dilec- tum, ab una et opidanos et incolas opidi in Bittzow parte vertitur ab altera, ne- quaquam procedere, quin pocius ipsam causam ad nobilem Czenconem de Wartemberg remittere deberetis; sed quia preffatus Czenko eidem Johanconi hucusque contra eosdem incolas opidi in Bittzow iusticiam facere non curavit, idcirco fidelitati vestre seriose precipimus et mandamus, omnino volentes, quatenus in preffata causa, quam hactenus de mandato nostro in suspenso tenuistis, mox visis presentibus procedere ac preffato Johankoni contra preffatos incolas in Bitzow, in quibus sibi ius com- petit, promptam et expeditam modis omnibus debeatis iusticiam ministrare. Aliter non facturi nostro regio sub favore. Datum Prage die XIIII februarii, regnorum nostrorum anno Boemie XLVÍ, Romanorum vero XXXIII [14. února 1409).

Ad mandatum domini regis

Jacobus canonicus Pragensis.

A. d. mill. CCCCÍX sabbato IÍÍI temporum quadragesime [2. b/ezna] dominus Albertus Coldicz de Bielini iudex curie regalis per Boemiam cum beneficiariis ta- bularum curie decreverunt dare litteram intimacionis consulibus in Bidzow, quia predictus Johanco per litteram domini regis restitutus est ad iura sua. Cuius littere fuit exsecutor Andreas dictus Klubeezco de Stremilow beneficiarius ex parte sub- camerarii Pragensis. Qui veniens ad* beneficiarios curie recognovit" quia intimavit et nunceiavit civibus in Bidzow, ut adversum' Johanconem comparere debeant sab- bato post ostensionem Reliquiarum in proximo [20. dubna]. Ibi Duchco et Polak consules et Marsso et Wochco de comunitate, cives de Bidzow, cum pleno posse comparuerunt, quibus datus est terminus et Johanconi predicto ad sabbatum contem- porum penthecostes [1. cervna]. Ibi terminus" ex utraque parte ad concordiam vel idem usque festum sancti Johannis baptiste [24. éervna] inclusive. Terminus ad idem utrique parti in crastino Jeronimi [1. rúna]. Term. ad idem tam civibus Bidzo- wiensibus quam Johankoni sabbato contemporum adventus [21. prosince]. Term. ad idem utrisque partibus k sseprzyeny sabbato contemporum quadragesime [15. #no- ra 1410]. Ibi comissarii Marsso et Stephanus de Bidzow astiterunt. Term. ad idem k sseprzyeny sabbato contemporum penthecostes [17. kvétna]. Ibi terminus ad idem Johankoni et Bidzowiensibus in crastino Jeronimi [1. na]. Term. ad idem Johan- koni et civibus Bidzowyensibus sabbato contemporum adventus [20. prosince]. Ibi domini barones Laczco de Krawarn, Albertus Coldicz de Bielini iudex curie, Andreas de Duba, Vlricus de Noua domo, Wilhelmus de Zwyerzeticz, Johannes de Noua domo et de Wilharticz, Czenko de Wessele, Nicolaus de Zampach, Henik de Stiepanicz, Wanko de Duba, Bawarus de Zinkow, Arnestus de Richmburk, Petrus de Straz, Puotha de Skali et alii quam plures fidedigni iudicio presidentes, auditis tabulis predicti Johankonis et deffensione Czenkonis de Wessele ex parte civium Bydzo-

DESKY DVORSKE. 11



Text viewManuscript line view