11
nota est, quam michi. Valete et sorores!) nostras ex parte nostra salutate
et oracionibus earum meam parvitatem commendate.
6.
Oldřich, opat steinfeldský, píše Goldšalkovi, opatu želivskému, o dvou
mladistvých členech fádu. ?)
Godescalcho, dilecto amico ac venerabili abbati, frater U. salutem et
omne bonum. Frater, pro guo nos rogastis, cum a vobis recessit, ut dicit,
voluntatem habuit redeundi ad vos, et per licentiam nostram manendi apud
vos. Sed cum ad nos venisset, invenit matrem suam, gue eum genuit, et
guosdam propinguos suos in tanta desolatione, ut a lacrimis continere non
posset. Unde obnixe me rogavit, ut eum apud nos aliguanto tempore ma-
nere permitterem, sperans eorum desolationem sua presentia posse relevari.
Quod ei negare nec volui nec debui. Pro puero autem U., guem apud vos
remansisse audivi, dilectionem vestram suppliciter rogo, ut causa dei et
mei insipientiam eius et pusillanimitatem prudentia vestra instruatis et con-
solemini, quatinus in bono, quod incepit, firmiter perseveret. Valete et
fratres et sorores?) nostras ex parte nostra salutate et oracionibus eorum
nostram parvitatem commendate, quos multo affectu visitare desideraveram,
sed quantum appetivit animi voluntas, tantum impedivit corporis debilitas.
7.
Oldřich, opat steinfeldský, dává opatu Reinerovi radu v trudném
postavení jeho.*)
Reinero, dilecto amico et venerabili abbati, frater U. spiritu consilii et
fortitudinis habundare. Fateor caritati vestre, guod vestra dileccio et ad-
versitas vestra ex parte cognita pene me compulerant contra vires meas
sumere laborem veniendi ad vos, sed infirmitas corporis succrescens tandem
me ab hac intentione dolentem revocavit. Quia ergo corporali presentia
vos visitare non possum, litteris vestram dilectionem intuitu caritatis amo-
neo, ut propria voluntate omnino postposita consilio domini Moraviensis et
domini abbatis de Monte Syon aliorumque abbatum nostri ordinis vos in
omnibus committere non dubitetis. Sic enim vestre saluti consuletis et
fame, si ipsi vobis testimonium prohibuerint,?) quod in nullo a consilio
eorum recesseritis. De fratre autem R., quem necessarium vobis esse dicitis,
volo vos scire, quod, cum ad nos venisset, invenit matrem suam et quos-
1) V Doksanech. Klášter zdejší byl podřízen opatství strahovskému.
*) Roth, I. c. Nr. 18. (str. 273.).
*) V Louňovicích. Klášter zdejší byl podřízen opatství želivskému.
+) Roth I. c. Nr. 19. (str. 274.). Viz též zde list č. 8.
*) Správné snad: praebuerint.